21. ode vicesima prima
Caliginosos devia per specus
Mentis vagatur, vis mea, montium
Quaerens latebras nigriores,
Carminibus, citharaeque, nocteis.
5
Sol mutat umbras: pellitur et dies
Nocte et die nox: nil stabiles hic vides.
Sursum, deorsum, cuncta volvit
Nunc mihi, nunc tibi sors maligna.
Fortuna nullo firma negotio
10
Magnis timore, pauperibus struit
Spes, prata florent vere multis
Floribus et variis coloris.
Iacet Molossus, stat vigilis Lacon.
Iuvenca ludit gramine libere:
15
Tauro propinquo nil timetur.
Consilium sapiens ministrat
Coelantur atro non mihi sydera.
Nocturna Coelo cum liquidus nitet
Aer; nec ullis sunt diurno
20
Tempore, si aspiciunt tenebrae.
Imaginoso non speculo omnia
Possunt referri se inspicientibus.
Quam difficulter multa, sed plus
Difficile animum est intueri.
25
Loquor scienti: quae loquor et scio.
Parvam per Vrbem parva mali, satis
It magna fama et non videtur
Quod mediis geritur Capillis.