Gian Domenico Cancianini odes 2, 20

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


20. queritur de morte Henrici unici fratris
ode vicesima

Palmis supinis ah quoties poli

Regem precatus sum et madidis genis,

Dum frater aegrotus laborat,

Pro vetita misero salute:

5

Fas mi dolenti promere, quae sacris

Audita servo. Tu petito meum

Quaecunque Patrem, cuncta nati

Nomine praecipuo dabuntur,

Sed iuxta recto proveniunt Deo.

10

Quid? Non rogavi iusta, parem dies

Cui nulla dudum procreavit

Integritate, fideque claro?

Quo Musa tendis? Iam querulis modis

Impone finem Melpomene preces,

15

Non disparunt Euri in auras.

Vera salus (procul hinc) Olympo.