Gian Domenico Cancianini odes 2, 16

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


16. in Nuptias miserandae Lyces ode decima sexta

Non monstruosum, non memorabile

Factum, et per Orbis dicier ultimas

Res digna parteis, trans Britannos,

Massagetas, Arabasque et Indos?

5

Vltraque multum? Qua est aliud solum:

Famae volanti si omnia littora

Extrema fas est atque adire

Antipodum vario ore terras.

Musae potentes, vos melioribus

10

Pennis volucrum tendite in aera;

Et iam biformes, hanc sonoris

Cum fidibus rapidam secutae,

Implete mundum buccina non satis:

Neque ipsa linguis diva loquacior

15

Cunctis ad istum sola tantum

Sufficeret, vaga fama, casum.

Non sunt timendorum fera proelia

Tractanda Regum, aut mitia

Formidolosi nec tumultus

20

Virgine pro placita duobus

Et non, quod ullis attulerit dies

Priscis, canendum dicite quod Lyce

Est iuncta Cyrto: mira, quando est

Connubium sine amore ab ipsis

25

Factum. Maritus turpior omnibus,

Qui sunt, fuerunt, qui et venient: Lyces,

Vultu puellae sic nitenti,

Luminibus potuit placere!

Num, prominentes quem scopuli undique

30

Tergo rigenti et pectore muniunt,

Telis cupido fregerit, si

Non valeat penetrare fulmen

Iovis trisulcum? Quo manus ignea

Gentes et Vrbes concutit, et metum

35

Intendit imis atque summis,

Quo alta Ceraunia contremiscunt

Scindente nubes principio algidas,

Mox quicquid obstat disiciente, ceu

Alpes propinquas cum fragore

40

Horisono, ignibus et coruscis

Restat, capellis inocui lupi

Iungantur, ursi sint sociabiles

Vna et iuvencae, gestientes

Nubere disparili marito.