5. ad Gasparem Cargam ode quinta
Mens scandit alte, nec tamen arduum
Tangis per ullos ingenii gradus,
Quid, Carga, sit, quo tamen repente
Totus amor tua corda fugit.
5
Et semper istud tu nimium stupes
In somnis, Haemo Thyas ut algido,
Matrisque Divorum Sacerdos,
Pinifera cum agitantur Ida.
Si me obsecrabis plus gemina vice,
10
Arcana dicam: solus ego scio
Sic esse iurabis per arcum,
Perque Dei aligeri pharetram.
Ille, ille (opinor, quem referam tenes)
Gygas minutus, corpore languido,
15
Qui affectat alti regna Coeli,
Seque putat nitidi amari
Passim puellis, ille Paphi Deam,
Cum matre et omnes ille Cupidines
Pellexit ad se, sic putavit,
20
Ludibrium Veneri, atque ludus.
Liquisset almam, prona Venus Cypron,
Gnidon, Cytherea et Cycladas et mare,
Quo nata, complexusque Martis,
Ne foret hoc procul a Theatro.