19. in funus Fausti Cargae ode decima nona
Descende Pindo tristia lugubri
Complexa ramo tempora, Pieri
Regina: nigrae nunc cupressi
Quippe decent, querulumque carmen.
5
Tecum sorores sint aliae novem,
Adsitis omnes et fleat invicem
Vestrum peremptum quaeque alumnum,
Qui ante diem cohibetur urna.
Num vera cerno? Num lacrymabilem
10
Me ludit error? Prospicio iuga
Montis relinqui tum iam hic Camoenae.
Calliope movet, ecce plectrum
Dum pulsat unco pectine barbiton,
Stant expetentes carmina dicere
15
Alterna Musae nec iocosos
Mente modos meditantur aegra.
Calliope
Cuncta, heu, scientis progenies sumus
Iovis, Deaeque hinc noscimus omnia.
Moeremus at nunc cuncta nosse
20
Plura loqui vetat ipse moereor.
Clio
Cervo fugaci vita volucrior
Fugit bonorum non ita palmulis
Instructa Pinus linteisque,
Remigio et Borea it secundo
25
Erato.
Eheu severae quanta protervitas
Innata morti: quos necat invidia
Faustum Camoenis sic amatum
Sustulit ah subitam rapinam.
Thalia
30
Tali ulla nusquam flore nitet plaga
Narcisus aeque haud conspicuus suis
Floret rubetis atque dumis,
Vt decori fuit ille Pindo.
Terphsicore
Ter functus octo, queis super additur
35
Vix unus, annis, moenia Brixiae
Linquit dolentis, nec penateis
Morte obita patrios revisit
Euterpe
Excussit arces montibus insitas
Ipsosque montes Terra tremens, gravi
40
Commota letho promerentis
Vivere perpetuo, haud perire.
Melpomene
Melo suavi gradia prossumus
Hoc ille quid non aethere turbido
Deproeliantes mulsit auras
45
Atque feras; nequitque mortem.
Polymnia
Perivit Orbi, non periit Polo.
Secum recessit vivida faustitas.
O Terra, quando te videbit
Sol properans hilarem quadrigis...
Vrania
50
Vivit supernis astra perambulans
Tollit supremum carminibus Iovem.
Praesente Fausto gaudet Aether,
Aethere quo fruitur beatus.