Gian Domenico Cancianini odes 1, 17

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


17. de Hominum vitiis et Deorum Gentilium ode decima septima

Iam nunc quid audax, quid fidibus parat

Aptare Clio? Quo nemore, aut specu,

Quo monte Musis dedicato

Sic mihi praemeditata venit?

5

Vos pulchra pictis gramina floribus,

Dumosa rupes, Lauriferum nemus,

Aves canorae sentientis,

Quae recinam comitata plectro.

Canto Deorum flagitia et virum

10

Auditis? Et di crimine non vacant,

Quamvis nitenti Nectar olim

(Fama tulit) biberint Olympo.

O prisca quos, quos suspicit, et colit

Aetas: suprema ad sydera quos vehit:

15

Quos stulta convexi imminentis

Esse putat, dominosque Terrae:

Non qualis altus sit memoro pater,

Saturnus arci quem Superum dedit

(Semper parentes sunt colendi),

20

Qui niveas sequitur puellas.

Binus calenti non satis Euhyo est

Ortus. Renasci nunc quoque, sed Iovis

Deberet ipso de cerebro;

Mens etenim furiata vexat

25

Rixis amicos, bella ciens mero,

Tradit protervis, duro et Acinaci.

Contundit illos et cruentat.

Talibus illecebris pacatur.

Descendit astris saepe Cupidinum

30

Lasciva sanctis Mater oloribus.

Mutatque complexus Deorum,

Aethereis satiata furtis.

Vulcane fracto nunc pede claudica,

Nunc disce, Pallas quid valeat ferox

35

Contra hos salaces qui pudorem

Virginibus rapere expetiscunt

Se nil moventem, pene datum neci

Vexit Phaselus per mare Lemnius

Longe Sicanos ad Cyclopas,

40

Exul ubi strepit officina

In non virili non sibi tradita

Cultu trahebat pollice vellera

Prognatus Alcmenae minacis

Non dominae metuebat ictus?

45

Vnum reponam de egregiis Deae

Factis Dianae, quae in Niobes genus

Cum fratre telis saeviente

Haud facinus rigidum patravit.

Hoc sola tantum saevitiae dedit

50

Exemplar Actaeon vagus invios

Saltus pererrans sorte prava

Pervenit ad laticam latentem.

Irata tunc, heu, Sylvipotens Dea,

Quod se abluentem viderit, illico

55

Cervum in fugacem vertit illum,

Vt canibus propriis voretur.

Tangenda, nunc sunt rustica Numina:

Nymphaeque, Faunique, ac Satyri truces,

Silvani et, o vos, vos, ferarum

60

Quisque vocet merito sodales.

Fratris miselli sanguine Romulus

Gaudet profusus Martigenam manum

Est oci amator Numa, mendax.

Annibalem metuo et Catonem.

65

Albus decentum flos iuvenum et decus

Coelo vel ipsi suaviter alto

Laudes meretur solus omnes,

Tam nimia integritate floret.

Sed institutum desero cur meum?

70

Cur laudo demum? Nunc cito corrigam,

Laudes amici sic recantans

Quae ultra modum, est moderanda virtus.