Tarquinia Molza carmina, 27

Testo base di riferimento: B. Baldini, 1586

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


27. de imagine B. V. a divo Luca depicta

Felsina clara virum ingeniis, et clarior almae

      Quod frueris vera Virginis effigie,

Quae sic ad vivum Lucae est expressa per artem,

      Ipsa sibi ut similis vix queat esse magis.

5

Sed tamen inde tibi surgit quoque gloria maior,

      Quod datur haec ipsa matre iubente dea.

Ergo illi referas tanto pro munere grates,

      Et certam dubiis hinc pete rebus opem.

Namque sui quae μνημόσυνον tibi dulce reliquit,

10

      Credibile est votis velle favere tuis.