23. Fulvii Paciani ad Ioannem Turrium
Non mihi Tarquiniae tenus demissa per auras
Blandior in cupidas venit imago manus.
Nec quia ab ingenua ductam se proferat arte,
Iudicium minuat picta figura tuum.
5
Nam sicut nemo tam docto carmine, solus
Quale facis, simile hoc esse negar et opus.