6. Benedicti Labadini
Ingenium Pallas, formam Cytherea, leporem
Effingant Charites, quem tribuere tibi:
Sic eris expressa, haec mortalis finget imago
Nulla, nisi obtingat fors tua Pigmalion.
5
Pingere conetur si te vel Cous Apelles,
Non habeat numeros picta tabella suos.
Perficiat solus divina hoc arte Prometheus,
Addere namque operi sensum animamque potest.
Quidquid agis, quicquid loqueris, vestigia quoquo
10
Vertis, et aetherea lumina clara, faces,
Te Charites comitantur, adest tibi blanda Venustas,
Assistuntque Sales, subsequiturque Lepor.
Vt nec pulchra tamen possis formosa videri,
Offusis oculos decipiens tenebris:
15
Sed cum sis longe ante alias pulcherrima, summa
Sanctaque sit summo forma decore tibi.
Miser ego si nullus homo te fingere possit,
Divina fingat te Deus arte Deam.
Nullus, te praeter, recte te fingere possit,
20
Te vera effigie sola referre potes,
Si prolem edideris dias in luminis auras,
Corporis atque animi quae sit imago tui.
Qui videt, is nimio te deperit ustus amore,
Lumina nec solitum munus obire queunt.
25
Hinc te nec tabulis, nec marmore fingere quisquam
Est potis; effingi si tamen ipsa velis,
Pictorisque cupis manus ut tibi proroget annos,
Sume aliam formam, desine et esse quod es.
Si quantus Latio es Fallopi, et quantus Etrusco
30
Carmine, pingendi tantus in arte fores,
Tarquiniae cum vera tuo sit pectore imago
Fixa, tua hanc posset pingere sola manus.
Πᾶσ τισ ἔῤῥωσε βλέπειν, γίνεται δ'ἂψ τυφλὸσ ἐραστησ,
Σὸν δ'οὐ κάλλοσ ὀρῶν πῶσ ἂν ἔχειτο γράφειν;
35
Vt videt, ingenti ut Pictor fit caecus amore!
Qui te igitur possit pingere caecus amans?
Te pictor fit mentis inops, caecusque videndo,
Et potis est vultus hic simulare tuos?
Ἐυπρεπὲσ ἂν τ'ἐῖδοσ, σοφίαν, περικαλλέα μολπὴν,
40
Ἄμμιγα πάντα γράφειν, παντελὲσ ἔργον, ἐρᾶσ,
Μαψιδίωσ πειρᾶσ, μένην δ'εἰ ζώγραφε μορφὴν
Σὸσ, πόθοσ, οὐ κεφαλῆσ ἔμμορασ, ὀυδὲ ποδῶν.
Si formam, sophiam, cantumque effingere tentes,
Perfectum faciunt quae tria iuncta decus,
45
Sit labor hic vanus; si formam finxeris unam,
Illa quidem careat et capite, et pedibus.