Tarquinia Molza carmina, 2

Reference basis text: B. Baldini, 1586

Editing of the digital edition: Michela Naccari


2. incerti auctoris ms.

In lucem redeat si qui tibi Lesbia nomen,

      Cynthia quique dedit, Delia quique tibi,

Tarquiniae formam non sat per carmina fingam,

      Nec Cous Pictor exprimat in tabulis.

5

Se sola effingat, sibi nec putet esse pudori,

      Cum proprium possit sola referre decus.

Perfectum hoc natura sui specimen dedit unum,

      Hoc uno vires prodidit ipsa suas.

Cum servare igitur cuncta hoc per saecula possit,

10

      Dedecus haud leve sit si interiisse sinat.