224. in obitum serenissimae Mariae Austriacae
Casta Maria nurus, neptis, coniunxque fuisti
Austriacum procerum, mater et es moriens.
Ad sua regna vocat quam nunc moderator Olympi,
Immensis meritis et pietate gravem,
5
Ferdinande, tua en genitrix ad sidera tendit,
Contemnens terras et bona cuncta soli,
Sic Regina poli haec fertur sprevisse, Tonantem
Excoluisse pium, moxque petisse polum.
Stemmata si prosunt, fuit haud felicior ulla
10
Femina te, et similem non ferret ulla dies,
Felicem at summis statum virtutibus usque
Auxisti, et factis, casta Maria tuum.
Hinc pater ipse poli te ad sidera celsa vocavit,
Et maiora tuis dona dedit meritis.
15
Carole Quinte, tuam neptem solaris et alba
Caelestem vitam tollis ad astra pius,
Innumeras grates tibi dico, et gaudeo, quod tu
Astrigero gaudes, Austriacoque polo.
Haec fatur moriens, miseras terrasque relinquens.
20
Felicem, nam properat casta Maria polum.
Lustravi terras, queis tres fecere puellae
Nomina, par nulla est, clara Maria, tibi.
Hinc pater ipse puto dignata te ad regna vocavit
Caelicolum, tribuens plurima dona tibi.
25
Postquam iter impletum est, post multa pericla viator
Gaudet, vivit enim laetior in patria.
Tu quoque laetaris, clarissima femina, caelo,
Cui patriam est superam scandere posse datum.
Hic mare virtutum est tumido sine turbine, tristes
30
A quo sunt scopuli, diraque monstra procul.
Nam mare virtutum placidum, tutumque repellit,
Quae generi humano maxima damna ferunt.
Hic Ferdinandi genitricis membra quiescunt,
Pars melior summi possidet astra poli.
35
Terra gemit, caelum gaudet, quod clara Maria
Desertis terris lucida ad astra volat.
Casta Maria, decus terrarum, destitit auras
Carpere? Fila ferae quae secuere Deae!
Te laudant vates, genuit quos Iulia tellus,
40
Sed tu Maeonia digna Maria tuba.
Feminei sexus iacet hoc sub marmore clarum
Lumen et Austriacae, casta Maria, domus.