79. in obitum Aloisii Luisini medici, fratris sui, et
de elogio sive testamento eiusdem ad Eustachium fratrem quem
hortatur ad dandam sibi suam porcionem
Corpora qui eripuit diris mortalia morbis
Observans Coi dogmata prisca senis,
Conditur hoc tumulo, sed spiritus ima petivit
Tartara, nam sola hac Tartara digna anima,
5
Namque odit moriens insontem ex fratribus unum
Quem semper vivens finxit amare magis.
Quin infelix anima Aetherias volitavit ad auras,
Gaudia et astrigeri possidet alma poli.
Nam fratrem haud sprevit moriens, quem semper amavit,
10
Tunc fuit at miseri mens agitata malo.
Hunc bene non novit properans heu scriba furentem,
Sic mihi tu causa es heu, Figoline, mali.
Non falsus, magis imprudens tu scriba fuisti,
Laesisti et nolens me medicumque simul.
15
At tua mi absenti noceat ne culpa, probetur
Hic furor, innocui fratris et altus amor.
Sic namque elogium reddetur, Figole, nullum,
Assis reddetur dimidium mihi.
Nec quoque dum fient haec, tu indignabere, frater,
20
Eustachi ac capies, quod tibi iura dabunt,
Atque animo volves divinum dogma, quod inquit
Quod mihi tu facias, quod tibi vis fieri.
Hoc quoque, mi frater, lex scripta exspostulationis:
Partem igitur, frater, da sine lite mihi.
25
Nonne ego sum senior frater? Dilectus et idem
A medico, partem da sine lite, rogo.
Nos sumus en gemini fratres, nam iurgia, lites
Non sint, sed regnent pax, amor, alma quies.
Quare age, sponte mihi partem concede bonorum
30
Litibus omissis, nam patet ille furor:
Non sol terrarum flammis opera omnia lustrans
Sic patet, aut summi lumina clara poli.
Ille ambos fratres moriens vocitabat, at absens
Ignarusque mali frater uterque fuit.
35
Quin de me hic etiam semper iucunda locutus,
Hinc satis heu frater cernitur ille furor.
Si fuit ergo furor, partem concede roganti
Facque satis fratri, qui modo iusta petit.
Rem facies gratam fratri, qui morte subacta
40
Exultat coelis numina conspiciens.
Rem facies gratam genitori et fratribus almis
Inter felices qui modo sunt animas.
En liquere omnes isti nos partibus aequis
Haeredes, medicus sensit idemque pius.
45
Audi ergo fratrem, frater, nec sperne rogantem,
Sed fac sim semper ut memor ipse tui.
O utinam medicus noster modo carperet auras
Aetherias, nam non tristior haec peterem.
Sed cum Diis placuit terras hunc linquere parvas
50
Atque amplas sedes nunc coluisse poli,
Negligis heu mihi cur, frater, concedere partem?
Concede hanc fratri, frater amate, rogo.
Nec mihi tu opponas quod sim sine prole. Quid obstat
Hoc mihi? Me fratrem sufficit esse tuum.
55
Nonne etiam prolem nobis dare numina possent?
Nonne motus varios heu vagus orbis habet?
Nec quoque mi opponas, te haeredem linquere fratrem
Vt facile uxorem fas reperire foret.
Partis namque haeres poteras reperire: quid eheu
60
Spernere me licuit? Non ego frater eram?
Nec medicus sprevit fratrem, carissime frater,
Nam bene me novit ingeniumque meum,
Ingenuumque animum, quin summum novit amorem
Quo semper fratrem prosequor atque domum.
65
Ergo modo noli frater contemnere fratrem,
Temnere nam fratrem non licet innocuum.
Nec mihi tu opponas, mihi quod iam pauca relicta,
Exegit factum namque coacte quidem:
Perveni ad Venetam sine nummis maestus ad urbem,
70
Nautae et caupones quos prius acceperant.
Nummis ergo carens exegi pauca misellus,
Accepi et libros ne cito distraheres.
Nec mihi tu opponas, quod tunc mihi dicere contra
Fas fuit, aere carens dicere quid valui?
75
Quid moror at multis? Exaudi quaeso rogantem
Me fratrem, frater, si modo iusta peto.
Ast ego iusta peto, ut docui, concede libenter
Ergo dimidium iam sine lite mihi.
Sint procul a nobis lites, sint iurgia, frater,
80
Atque ira ad dedecus, interitumque trahens.
Inter nos vigeat, frater, concordia, amorque
Et pax atque fides, denique et alma quies.
Sic Deus optatum concedes maximus aevum
Vxori et natis, et bona cuncta tibi.
85
Atque ego semper ero tecum, te et semper amabo,
Prolis erit nobis curaque summa tuae.
Dii precor, heu superi, tristes prohibete furores,
Numina nosque piis cernite luminibus.
Aetherias gemini fratres modo carpimus auras,
90
Nam tot nos fratres deseruere cito.
Franciscus medicus, Bernardus iureperitus
Atque alii quorum nomina me ad lacrimas
Compellunt miserum, quis namque heu talia fando
Temperet a lacrimis et gemitu abstineat?
95
Hi sunt, queis cum nos dum fata Deusque sinebant
Edimus et bibimus, lusimus atque simul.
Mox superum iussu terras liquere iacentes,
Assumpti astrigeri sidera ad alta poli.
Vivimus ergo duo fratres sine amore Tonante
100
Contempto, heu vigeat pax, amor, alma quies.
Neo mihi tu opponas, quod sit mihi coniugis ampla
Dos, felix aevum ducere qua valeam.
Innumeri heu possunt casus contingere queis dos
(Quod Deus avertat) hac sine dote simus.
105
Praeterea (et tu crede mihi, nam vera fatebor)
Dotales fructus non mihi sufficiunt.
Mercedem exposcunt famulae, domus atque locator,
Atque alii quorum nomina fine carent.
Postulat et partem mea vita ac postulat uxor,
110
Hinc defit citius redditus iste mihi.
Quare age, iam tandem, frater, succurre roganti,
Da mihi quod petii dimidiumque libens.
Fortunata anima en medici tibi praecipit, audis,
Quod partem hanc tribuas, frater amate, mihi,
115
Natorum et genitor magna stipante caterva
Cum matre en frater imperat, audis, idem.
Noli audire virum qui quaerat dicere contra,
Non amat hic nostram nam (mihi crede) domum.
Mandata at fratrum praecedant atque parentum,
120
Diligit haec nostram nam pia turba domum.
Si sapis, haud temnes fratrem nec dicta tuorum
Nec mea iurat dabis dimidiumque mihi.