26. AD ANGELVM NICCOLINVM
Nympha olim nemorum celeberrima, nympha Parorme
Vnica virginei gloria honosque chori,
Docta feras certis configere nympha sagittis
Et rupe e summa deiicere apta capras,
5
Dum sequitur pernix fugientem retia cervum,
Pervenit aequoreas qua subit Auser aquas.
Illo forte suos lustrabat littore Proteus,
Vectus in egelidi fluminis ora, greges.
Dumque adeo informes immani corpore pristes
10
Transvehit oceanique aequora obire iubet,
Aspexit nympham cogentem ad littora cervum:
Quae formae aequoreas vincit honore deas.
Aspexit, periitque simul, simul intima sensit
Attonitus flammis pectora rapta novis.
15
Ergo avidus ruit, et manibus comprendit utrisque
Ipse feram, magno dum fugit acta metu.
At nympha ingentem procul inde ut Protea vidit,
Non ultra est celeres ausa movere pedes.
Sed potius conversa fugam capiebat et altos
20
Spectabat montes, diruta Luna, tuos.
At Proteus: "Quo (dixit) abis? quo proripis hinc te?
Quem fugis? ah Nais candida, siste gradum.
En ego sum, magni metuunt quem monstra profundi,
Cui cedit salsas Ennosigaeus aquas;
25
Quem toties Thetis ipsa suis pulcherrima in antris
Excepit, thalamis quem Galatea suis.
Siste gradum: nec te moveat quod in aequore dicor
Laxare indomitos et cohibere greges.
Ipse armenta olim potum dignatus Apollo est
30
Ducere et infirmas pascere Adonis oves.
Quin etiam Cytherea undis prognata marinis
Saepe solet concha per vada salsa vehi.
Illam Nereides passim comitantur et omnes
Effusae gemmas, dona beata, legunt.
35
Ne pontum contemne: et habet sua munera pontus,
Munera sylvicolis invidiosa deis.
Quae Diana olim videat si culta, relictis
Montibus, anteferat divitis antra maris.
Atque haec ne credas fallaci pectore dici
40
Forsitan: o celerem siste puella gradum.
Siste gradum formosa: tua en haec accipe dona,
Quae tibi Stoechadio marmore ab usque fero".
Tum vero illa suos oblatum ad munus ocellos
Vertit et ex omni pectore terror abit.
45
Aspicit et cervi rutilantia cornua, quae iam
Coralio Proteus cinxerat ante senex.
Aspicit auratas pendere e pectore baccas,
Quae fulgore ignes exuperare queant.
Accurrit Proteus, cupidisque amplectitur ulnis
50
Cunctantem et figit basia mille labris.
Illa verecundo demittit lumina vultu,
Et cava vicinae rupis in antra fugit.
Prosequitur Proteus iam furti certus, et ambo
Tandem gramineis procubuere toris.
55
Dumque iocos miscent laeti, dum gaudia sumunt
Vltima, dum cupidos mutuus ardor habet,
Speluncam ingressa est centum comitata Napaeis
Cynthia difficilis fessa labore viae.
Vix antro sese intulerant, videre iacenteis
60
Inter se femori conseruisse femur.
Versa dea est, castaeque suos ne forte sorores
Polluerent oculos, opposuere manus.
At Proteus, divae perterritus improviso
Adventu, solitis artibus usus abit.
65
Nimirum tenuem subito conversus in undam
Cedit in infernas tutus amator aquas.
Quo fugis, ah Proteu? tanto in discrimine nympham
Ipse tuam Proteu deseruisse potes?
Illam casta parens trepidantem et multa timentem
70
Opprimit, et collo turpia dona videt.
Et, "Me si qua (inquit) temerati iura pudoris,
Si qua pudicitiae tangere cura solet,
Si quid et esse deam est, si quid mea numina possunt,
Praemia polluto corpore digna feres.
75
Praemia habe et reliquis exemplum esto una puellis,
Quale tui similes munus habere velim.
Nam tu omnes posthac poenis affecta docebis
Ferre quid abiecta virginitate decet".
Haec simul effata est, nympham devolvit in amnem,
80
Quo foret immensi piscibus esca salis.
Praecipitem sedenim Proteus miseratus amantem,
"Haec (inquit) nostrum mortua crimen erit.
Sed quia praeterea in sylvis te ducere vitam
Fata negant, hoc in flumine piscis eris".
85
Dixit. Et illa pios imo dum pectore questus
Fundere vult, vitreo gurgite muta silet.
Exuit humanam mutato corpore formam,
Atque huc atque illuc obstupefacta natat.
Ac ut erat levis candentibus undique membris,
90
Sic et adhuc nitidum leveque corpus habet.
Nullis terga rigent squamis, sed concolor auro
Interpuncta humeris gemmea gutta micat.
Nam, quae pendebat niveo fulgentia collo
Coralia, in similes cuncta abiere notas.
95
Et quoniam assidue in sylvis, dum vita manebat,
Vixit, adhuc sylvas saxaque dura colit,
Nec secus in cunctos ruit infestissima pisces,
Ac quondam est omneis depopulata feras.
Quin etiam memor usque dei fugit aequor et amneis
100
Flumine quos altos excipit unda maris.
Haec ego Damonem memini sub rupe canentem,
Angele, dum bifida retia sarcit acu,
Retia, quae medii protenta in fluminis alveo
Laxarant tenues dilacerata plagas.
105
At tu olim exemplo hoc poteris terrere puellas,
Nequa deae ultricis frangere iura velit.