21. AD IOSEPHVM BOCCAM
En iam, quos ferus excitarat aestus
Ingentes Leo Siriumque sidus,
Noctis longior hora proximusque
October relevare, Bocca, coepit.
5
Et nos ad studia eruditionis
Iamdudum Aonides vocant sorores.
Valete o igitur leve volucres,
Valete incolumes ferae, valete
Pisces Aesaris usque dum redibit
10
Bocca istuc, decus omnium suorum
Et solus iuvenum bonorum ocellus
Musarumque amor omnium; valete,
Inquam, et vos bona sospitet Diana,
Saevoque abstineat manus ab arcu:
15
Vt, cum rus iterum reviset ille,
Intactas agat integrasque praedas
Ferarumque aviumque pisciumque,
Ac se recreet ab labore et aestu,
Aestu et assiduo labore, qui nunc
20
A nobis repetendus, omnibusque
Cum Musis ratio est habenda. Quando
Frigus id monet atque hyems propinqua,
Id mens deliciis refecta ruris
Iam iam mirifice expetitque avetque.
25
Valete ergo iterum leves volucres,
Et feri lepores vagique pisces:
Vobis nam satis est datum superque.
Nunc id, quod reliquum, pereruditis
Dandam est temporis aureisque libris.