20. AD MARIVM COLVMNAM DE PORRO CANE
Quem dono catulum mihi dedisti
Ablatum uberibus suae parentis,
Columna o decus omnium Quiritum,
Martis unica spes Apollinisque,
5
Scis me (quod puto) nominasse Porrum:
Idem, ac si Cicero Latiniore
Verbo aut Varro Terentius vocasset
Verrucam. Atque ego non negem futurum id
Fuisse aptius elegantiusque.
10
Verum haec me duo terruere, quae sunt
Et magnae et gravis aestimationis.
Vnum (quod merito fuit timendum)
Is ne intelligeret parum Latine,
Qui Roma procul urbe natus esset.
15
Alterum (quod et ipse non negabis,
Quando est ponderis haud minoris atque
Minori haud vigilantia cavendam)
Ne, si perciperet vocabulumque hoc
Et verbum vetus, efficaxque et altum
20
Lectumque e Latio, nimis superbe
Sese mox gereret domi forisque:
Ceu si progenies foret Sabinae,
Aut Marsae canis Apulaeve, siquam
Ipse in deliciis habere suesset
25
Maximus Fabius tuus tribulis,
Qui passus facile et libenter olim est
Verrucosus ab omnibus vocari.
Vtrumvis igitur, Mari, accidisset,
Nimirum pariter vel hoc vel illud,
30
Tulissem aegro animo et nimis molesto.
Ergo mi libuit vocare Porrum.
Ac ne forte alicui probo et pudenti
(Quod vulgo fieri solet) viderer
Mendax et nimium fuisse ineptus,
35
Nunc illi geminae labris in ipsis
Verrucae intumuere derepente,
Quae videlicet indicant aperte,
Et palam memorantque praedicantque,
Cum magno meo honore gloriaque
40
Cum vera propriaque, deligendis
Me in praenominibus videre multum.