18. AD RANERIVM BOCCAM
Raneri iuvenum senumque ocelle,
Pisarum decus unicum tuarum:
Qui, duros veritus nihil labores,
Pergis, quo semel ire constitutum est;
5
Nec cursum piger ad bonas Camoenas
Et artes Ciceronis ad disertas
Vsquam deseris, interimque regi,
Quam debes, operam tuo fidemque
Noctes assiduus diesque praestas.
10
Vt nec te studiosior sit alter
Atque amantior artium bonarum,
Nec quisquam tamen excubans peraeque
Ad nutus vigil usque et usque magni
Cosmi Hetruriae optimi parentis
15
Et summi Ducis adstet haereatque,
Observans cupide quid imperetur,
Quidve agi deceat. Puer beate,
Beate o iuvenis beatiorque
Tuo isto ingenio future: cuncta
20
Coelestum tibi vota rex secundet.