Bargeo carmina 4, 17

Reference basis text: Paola Gianfilippi de' Parenti, tesi di laurea Università degli studi di Padova, 1989-90

Editing of the digital edition: Michela Naccari


17. AD LODOVICVM BECCATELLVM
ARCHIEPISCOPVM EPIDAVRENSEM

O flos, o decus, o Bononiensis

Vrbis unice Lodovice ocelle,

Quamquam sum nihil ipse adhuc mearum

Nugarum tibi mittere ausus umquam,

5

Quae palam facerent meum in te amorem,

Vel, quod verius efficaciusque est,

Voluntatem animi usque prosequentis

Omni te pietate et omni honore,

Observantia et omni, ut alta virtus

10

Expetit tua candidique mores;

Illud assidue tamen cupivi,

Non, inquam, mihi demererer ut te

Levi munere quopiam gravive

(Nam quid possum ego tale polliceri),

15

Verum ut insererem tuum his libellis

Nomen et fieret mihi in futurum

Haec accessio gloriae suprema.

Quod si sum minus antea assecutus,

Pudori tribues modestiaeque

20

Meae; funditus interisse quam nunc

Vt vides, ita censeas licebit

Huius gloriolae assequendae et huius

In te testificandi amoris unum,

Et cultus et honoris haud fuisse

25

Me desiderio parem ferendo.