13. AD FRANCISCVM VINTHAM I.C.
Quae, testes animi tuique amoris,
A te carmina septimo calendas
Decembres tuus, erudite Vintha,
Paullus filius attulit, fuerunt
5
Tam grata Angelio Ciofioque,
Quam gratissima quae vel esse cuiquam,
Vel cuiquam a veteri evenire amico
Iucundissima sueverint. Quod idem
Paullus scilicet ipse, quo nec unquam
10
Amari a patre dignior fuitve,
Aut est, aut erit ullus, asseveret,
Paullus optimus utriusque nostrum
Testis laetitiaeque gaudiique:
Quo nobis lepidum tuum poema
15
Perfuditque animum intimosque sensus,
Quoque perpetuum ac laboriosum
Docendi hoc honus allevavit. Ergo
Cum tibi datur otium potesque,
Si nos diligis ipse, si ipse sentis
20
Ipsum te quoque diligi aut amari
A nobis potius, frequenter istas,
Istas Angelio Ciofioque,
Laborum, bone Vintha, quos uterque
Perfert assiduos (ego in corona
25
Illustri iuvenum virumque coetu
Explanans veteres bonos Poetas,
Bonos Historicosque Rhetoresque,
Atque ille in celebri schola audientum
Consessuque hominum gravi et frequenti
30
Ius civile docens) frequenter, inquam,
Tuis Angelio Ciofioque
Mitte huiuscemodi molestiarum
Istas quaesumus allevationes.