Bargeo carmina 4, 11

Reference basis text: Paola Gianfilippi de' Parenti, tesi di laurea Università degli studi di Padova, 1989-90

Editing of the digital edition: Michela Naccari


11. AD BERNARDVM VIGNIAM I.C.

Quas puer tuus attulit virentes

Et dulces itidem sapore olivas,

Valde Vignia, mi fuere gratae.

Idque non ideo, quod in me avarus

5

Et rapax animus sit appetensque

Donorum (procul absit hoc), sed hercle

Quod sum munere suspicatus isto

Memet admonitum, solere mentem,

Si cui durior efferatiorque est,

10

Non modo obsequio perennibusque

Molliri officiis, sed arte blanda,

Et cultu, et studio perinde, ut ipsae

Omnem amaritiem exuunt olivae,

Non victae sale, non aceto ab acri,

15

(Lentum nam solet id negotium esse)

Sed intra spatium unius diei

Aqua, quae prius aestuante fluxit

Guttatim media eliquata calce.

Nam quid credam aliud per involucra haec

20

A te praecipue mihi indicatum,

Qui subtilior esse acutiorque

Soles omnibus explicans docensque

Ius civile? Igitur fuere valde

Vno hoc nomine grata, quae dedisti.

25

Nec minus tamen illa, quod profecta

Sunt a te Charitum patre atque alumno,

Et mei studioso honoris; et quem

Propter eximias perelegantis

Dotes ingenii et parata multo

30

Ornamenta animi labore, semper

Amavi unice et unicum putavi,

Quem mecum iuvenes senesque amarent.

Vale Vignia, et ipse nos amato,

Amici ut boni et integri et modesti,

35

Et, qui gratum animum gerunt, amantur.