Bargeo carmina 4, 10

Reference basis text: Paola Gianfilippi de' Parenti, tesi di laurea Università degli studi di Padova, 1989-90

Editing of the digital edition: Michela Naccari


10. AD IOSEPHVM BOCCAM

Quod te nobilitas vetusta, quod te

Clarorum domi imagines parentum

Ad famae decus eccitant perenne,

Quod tu, quod caput est, ad omne tete

5

Laborum genus apparas ferendum, ut

Virtute omnibus anteire possis:

Primum qui meus est amor vetustus,

Et constans animi mei voluntas

Erga te, tibi plurimum tuaeque

10

Gratulor patriae; voloque et opto

Illud sit tibi caeterisque felix,

Faustumque omnibus intimis, propinquis,

Cognatisque bonis bonisque amicis;

Dein vero mihi gaudeo, quod ipsi

15

Tandem praemia consequentur ampla,

Dum te perpoliunt mei labores,

Atque unum simul instruunt ad acre

Parandae studium decusque laudis.

Nam quae gloria quaeque te sequetur

20

Claritas, eadem sequetur olim

Et me gloria claritasque famae.

Quare, quod facis, obstinatus urge,

Vrge, perfice, cura et elabora,

Ne domo mage debeas vetustae,

25

Quae illustrat modo te facitque notum,

Quam domus tibi debeat vetusta,

Dum se laudibus undique affluentem

Augens assidue novo ac perenni

Gloriae cumulo, atque litterarum

30

Splendore, ac studio, eruditionis

Laudibus facis affluentiorem.