Bargeo carmina 4, 9

Reference basis text: Paola Gianfilippi de' Parenti, tesi di laurea Università degli studi di Padova, 1989-90

Editing of the digital edition: Michela Naccari


9. AD MARIVM COLVMNAM

Quod nunc, ut soleo, Mari, quotannis,

Ad vos non venio, sed hac in urbe,

Quam vos deseruisti, esse pergo

Amicis procul omnibus: profecto

5

Nusquam me remoratur aut puellae,

Aut Musarum amor ullus. Hunc et illum

Nam dempsit mihi pergravis senectus,

Et tristes animi anxiaeque curae,

Atque expes labor. At neque hercle rursus

10

Facit, quo minus advolem, quod ipse

Rebus distinear negotiosis,

Mea aut commoda persequar beatus.

Sed nec me retinet pecuniarum

Inanem metus ingruens latronum

15

Vias atque iter undique obsidentum;

Nec cuiusquam odium potentis hostis,

A quo tristia damna pertimescam:

Sed quod horribilis nimisque saevus

Affertur mihi nuntius, redisse

20

Ad vos Caculam et attulisse secum

Plenum carminibus suis libellum,

Ac nunc omnibus illa lectitantem

Quaerere in triviis vocationes.