8. AD LAELIVM TORELLIVM
Velim, si tibi forte non molestum est,
Si magnus patitur vacare paulum
Nunc te a consiliis suum regendi
Cosmus imperium negotiisque,
5
Cosmus gloria Hetruriae decusque,
Et terror Latiique Galliaeque;
Velim, inquam, relegas modo id, quod ad te
Scripsi epistolium appetente Vere;
Ac, tecum nisi me putas iocatum,
10
Nobis quandoquidem propinquus instat
Iamdudum decimus November, ex quo
Pisas venimus, adde ad illa, amabo,
Quae tum sunt mihi scripta copiose,
Vel fuse potius loquaciterque,
15
Quod Venatio nostra ita absoluta est,
Nil ut quicquam aliud requirat a me,
Quam bonos pedibusque naribusque
Et saevo validos Laconas ore.
Hos, ni suppeditentur ampliores
20
Sumptus, haud equidem evocare possim
In sylvas. Etenim siti fameque
Enecti misere iacere malunt
Humi, quam dominum sequi vocantem.
Quare o praesidium et decus bonorum,
25
Quem propter sapientiam bonumque
Omnes in se animum colunt amantque,
Vt, quicquid reperitur integrique
Et puri, in te homines reantur esse,
Laeli: fac, precor, ut tuum, quod olim
30
(Oderunt nisi me novem sorores)
Aetas audiet ipsa posterorum,
Venantem tibi censeas tuendum
Ornandumque simul. Neque hercle par est,
Tuam quem semel in fidem recepsis,
35
Non omni auxilio putare dignum.