6. AD IO. BAPTISTAM ASINIVM I.C.
Quis me laetior est beatiorque?
Quando mox Asini alloqui ac videre
Decem post hyemes, decemque messes
Te summum mihi et optimum et perennem
5
Amicum potero videre et una
Audire et simul alloqui, fruique
A sole exoriente ad occidentem
Te, quem sic ego diligoque amoque, ut
Vnusquisque oculos suos amamus;
10
A quo sic amor ipse rursus, ut qui
Amatur nimis impotenti amore.
O quae gaudia sunt futura? et, o quos
Amplexus repetemus? et vicissim
Ipse me, ipsum ego te osculabor atque
15
In meis oculis tuos ocellos
Defiges penitus, nec amovebis
Pupulas nimio ebrias amore,
Ac desiderio mei fragrantes.
Nec meas ego pupulas meosque
20
Non usque in te oculos tenebo fixos,
Testes laetitiae intimique sensus,
Qui mihi os lachrymis madere coget;
Ac nostras itidem osculationes
Centies iterabit hinc et illinc.
25
Quin iam nunc videor tuum videre
Pallentem nimio timore vultum,
Dum pericula tanta, dum labores,
Dum casus varios viae marisque
Procellas, hominumque barbarorum
30
Dum mores tibi et instituta dicam;
Addam et flumina lata, dum nivalem
Ismarum, Rhodopemque, Peliumque,
Ossanque, atque Atho insulasque in orbem
Describam positas, et ipsa Ponti
35
Percurram ostia Thraciamque sedem
Regis imperio prementis omnem
Europam atque Asiam modo Africamque.
At vos, tempora quae soletis, Horae,
Metiri, ipsaque praeterire cursu
40
Iovis fulmina et impetum procellae,
Et, si mobilius quid esse fertur,
Nunc, o, nunc precor, expedite pennas
Et me, cui mora tantula haec diei
Ingrata accidit omnis et molesta,
45
Iam nunc sistite ad ostium foresque
Tam cari capitis, neque haec utrique
Incessu nimiaque tarditate
Nostrum mutua dissipate vota.