Bargeo carmina 4, 5

Reference basis text: Paola Gianfilippi de' Parenti, tesi di laurea Università degli studi di Padova, 1989-90

Editing of the digital edition: Michela Naccari


5. DE SAXO CVRARVM CARCERE AD HOSPITEM

Hoc viden' rude prominensque saxum

Ad laevum latus Elsulae? quod astra

Nudo vertice suspicit; quod, aestus

Ingens dum furit, ingruitve frigus

5

Atque omnes nive conteguntur alpes,

Sub dio manet horridum, suaque

Sese mole tuetur a calore

Atque a frigore, nec fatiscit ullo

Victum tempore, nec ruit labatve

10

Nimbis, imbribus, ignibus, procellis,

Saevis turbinibus, ferisque et atris

Tempestatibus undique appetitum.

Hoc, inquam, rude prominensque saxum,

Cum ruris dominus Bivilliani

15

(Hunc dico Meliorium Philippum,

Quo nemo melior benigniorque,

Nemo affabilior domi forisque

Aut est, aut fuit, aut erit, nec ullus,

Qui Musis faveat magis libenter

20

Magisque ex animo) negotiosa

Ab urbe aufugiens, forensiumque et

Rerum pene odio domesticarum,

In sinum quasi convolans quietis

Atque otii, propere receptat huc se,

25

Carcerem voluit patere morbis

Nos nostrumque animum comesse suetis;

In quo compedibusque vinculisque

Constrictas rigidis haberet omnes

Curas pervigiles et inquietas,

30

Ac tandem sibi viveret beatus

Et sui frueretur otiosus

Ruris deliciis, opacitate

Nimirum nemoris comantis, atque

Fluxu et murmure fontium perenni,

35

Et rivi scatebris strepentis inter

Arbusta, et vario colore florum,

Extructisque toris virentis herbae,

Et Limoniadum tacente valle,

Ad quae flagitium est tulisse curas

40

Et morbos animi molestiores.

Quare idem dominus suis amicis,

Suis hospitibus, quibus paravit

Ista non secus ac sibi, et propinquis,

Hanc legem tulit omnibus futuram

45

Acceptamque ratamque: dum manebit

Saxi immobile robur, et nepotes

Suos (namque alios nihil moratur)

Haeredes eadem sequetur una haec

Vitae suavis et integrae voluptas.

50

Hospes aut abes, aut in hocce curas

Omnes carcere mitte compeditas.