12. AD TIPPVLAM MEDICVM
Nil esse certum credidere nonnullae
Scholae, quod ulli percipi putent posse.
Nam saepe quisque decipi suos sensus
Sentit videtque. Nempe in amnibus remi
5
Existimantur esse prorsus inflexi,
Imas in undas cum trireme de summa
Pendent remissi. Nec minus columbarum
Circum refulget aureis nitens plumis
Coloribusque plurimis litum collum
10
In sole dum versatur. Et tamen falsum est
Et hoc et illud. Namque nec recurvantur
Remi, nec auro nec coloribus fulget
Collum columbae, quod videtur, in multis.
Nil ergo certum scire possumus quicquam,
15
Si veritatis nuntii ministrique
Falluntur ipsi saepe principes sensus?
Haec disputantum somnia et meras nugas
Ostendit esse nuper ille, quem dicunt
Et apte et eleganter inter aequaleis
20
Saltare consuevisse, et inde cognomen
Tulisse saltatoris, in scholis donec
Est Adrianis commoratus; artisque
(Quis tunc futurum credidisset hoc umquam?)
Gnarus sciensque nullius bonae, nunc se
25
Gnarum medendi venditat malo plane
Cum damno Hetruscae civitatis, et gentis
Certus peremptor carnifexque crudelis.
Ille ergo saevus, ille scilicet tortor
Ostendit unum hoc posse scire nos certum:
30
Omnes perisse, queis medetur, aegrotos.