6. IN FEDERICI FELTRII VRBINATIVM DVCIS EFFIGIEM
Artes si docuit Punica gens suas
Captantem insidiis Annibalem duces,
Si praestante Philippus
Fudit consilio hostium
5
Invictas acies, si sapientia
Sertori potuit bellica caedibus
Non unis legiones
Affecisse Quiritium:
Ingenti quoque te Sfortia gens suo
10
Astu consilioque et sapientia
Instructum bone Feltri
Bellis extulit horridis.
Sic casus similes, quos tibi bellicus
Orbatos oculo fecerat altero,
15
Virtus ipsa coegit
Invitos quoque cedere.
Cui praeter decora haec maxima, maximas
Grates Aonidum docta cohors refert,
Culti et ripa Metauri
20
Et fluxu Tiberis rapax.
Dum terras igitur conteget undique
Coelum, cum Latio Graecia nobili,
Quod vivit tibi semper
Se debere fatebitur.