Bargeo carmina 1, 6

Testo base di riferimento: Paola Gianfilippi de' Parenti, tesi di laurea Università degli studi di Padova, 1989-90

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


6. AD PHILIPPVM HVRALTVM CHIVERNIVM FRANCIAE
PROCANCELLARIVM, IN OBITVM CHRISTOPHORI THVANI

Si quisquam est, Huralte, tuos qui sistere fletus

      Te velit et lachrymis ora rigare vetet,

Quod magnum abstulerit mors importuna Thuanum,

      Et nimium cives laeserit ausa tuos,

5

Scilicet huic fuerint rigido praecordia saxo

      Pectoraque infestis asperiora rubis.

Ipse ego, quem Tuscis nascentem in collibus olim

      Vidit et affusis abluit Aesar aquis,

Iacturam luxi tam lecti herois humique

10

      Deposui Latiae plectra sonora lyrae:

Plectra, quibus laudesque tuas, tua facta canebam

      Gallia, quae Solymos eripuere iugo

Inque Palaestina tantum statuere trophaeum,

      Quantum nulla patrum commemorare valent

15

Secula, cum victus terrarum paruit orbis

      Legibus atque armis Martia Roma tuis.

Parcite felices animae: felicibus astris

      Progeniti heroes, gens adamata Deo;

Parcite, dum vestro redivivum e sanguine alumnum,

20

      Virtutum exemplar nobile flere iuvat.

Quo nemo antiquae propior contendere laudi

      Dictus et ad verum pressius ire decus.

Ille quidem veterum non inficiandus avorum

      Sanguis et aetatis gloria flosque suae,

25

Clarorum illustri prognatus origine patrum,

      Quorum urbem placidis Sequana lambit aquis,

Axona cui Ligerisque et Matrona cuique Garunna

      Submisere uno hoc nomine saepe genu.

Gratati tantum decoris tibi, Sequana, tantum

30

      Coelicolas uni contribuisse boni.

Nec tamen, haud suetus causa hac sibi sumere fastum,

      Se reliquis renuit civibus ire parem.

Sed potius, cum se claris genitoribus ortum

      Sciret et a magnis ducere nomen avis,

35

Et genere hoc etiam praestantem laudis, honores

      Ad summos facili tendere posse via,

Verum illud decus esse ratus, quod strenuus armis,

      Vel placidus potuit quisque parare toga,

Maluit inniti sola virtute bonique,

40

      Quae fecere patres, credidit esse patrum,

Inclyta quo seris exposta nepotibus olim

      Excirent natos ad benefacta suos.

Ergo ille ingenuas ut primum accingier artes

      Atque Heliconiadas coepit adire Deas,

45

Ante omnes Phoebo gratissimus, ilicet unus

      Pangebat grandi carmina culta sono.

Qualia Tyrtaeus fertur cecinisse suosque

      In bellum Oebalios exacuisse viros,

Cum maribus numeris hostem fudere Lacones

50

      Accensi et victis imposuere iugum.

Certe illum insueta miratus voce canentem

      Sequana caeruleum sustulit amne caput

Et secum: "O, quantos excit virtutis amores,

      O animos quanta laude perurit!" ait.

55

Ipse autem excedens pueris puerilia longe

      Abicit et certis verba ligata modis.

Et studiis natus iam tum vigilare severis,

      Maxima quae rerum pondera ferre docent,

Edidicit solers leges et iura Quiritum,

60

      Et patria sanctum quicquid in urbe fuit.

At nihil est ullis terrarum in finibus actum,

      Cum bello aut tuta pace tenentur agri,

Quod non ille animo memori mandarit habendum,

      Vnde suis ferret, cum foret usus, opem.

65

Nemo igitur tantis instructior artibus umquam

      Tractatum causas fertur adisse forum,

Nec patrociniis aeque iuvisse clientes,

      Aut poenae plures eripuisse reos.

Scilicet oranti Cicerone disertius ipso

70

      Nil quod non iudex crederet aequus, erat.

Illi ingens gravitas, illi probitasque pudorque,

      Et vitae integritas duxque comesque piae;

Atque ideo cunctis perfunctus honoribus, unus

      Consessu princeps praefuit inde patrum.

75

Ingentique illum moderatus laude senatum,

      Quo nil terrarum sanctius orbis habet,

Rexit bis denos incorruptissimus annos:

      Atque indefessus nobile munus obit.

Consilio in dando sententia libera et una

80

      Servandi cives maxima cura suos;

Ante oculos constans regni splendorque decusque,

      Et summa in Regem cum pietate fides;

Pacis mirus amor, mens rerum inmica novarum

      Semper et haud usquam desidiosa quies.

85

Ceu postquam utilibus sitientia prata rigavit

      Imbribus atque agris praebuit amnis aquas,

Labitur et cursum nusquam remoratus et undam,

      Solibus assidue fert alimenta novis,

Immensum Oceani dum se provolvit in aequor,

90

      Quaque potest, pelagus commodus auctat ope.

Hic quoque talis erat confecta negotia postquam

      Viderat atque aliquid temporis esse super.

Namque suis illud privatim impendere amicis,

      Sive his in studiis ponere suetus erat,

95

Quae curis animum assiduis relevare gravatum

      Et cives aliqua parte iuvare solent.

Ergo etiam acceptos Musis iuvenesque senesque

      Amplecti et praesto semper adesse bonis

Omni ope et omni opera: neque enim differre iuvandi

100

      Tempora, nec duro despuere ore preces

Cuiusquam, aut miseri voces ridere clientis,

      Dum sedet aut clausas ambulat ante fores.

Hunc ego te si flere vetem, si conqueri ademptum

      Chiverni, in quo uno periere bona,

105

Quis mihi vel ferrum, vel durum adamanta rigentis

      Ipsius in latebris pectoris esse neget?

Sim stipes, sim truncus iners simque horrida cautes,

      Quam nec vis Boreae, nec movet unda loco,

Vlla suo, verum abruptis exposta procellis

110

      Nullo aestu, nullo frangitur illa gelu.

Occidit huius honos et gloria maxima secli,

      Occidit et patriae spesque salusque tuae.

Atque ego te plenos lachrymarum fundere rivos,

      Et manibus pectus tundere et ora vetem?

115

Tu vero heroem, qualem non ulla tulerunt,

      Qualem etiam posthac secula nulla ferent,

Deflendo susceptum animo testarem dolorem

      Et lachrymis laxa claustra revulsa piis.

Hoc ipse, hoc coniux lectissima foemina, tanto

120

      Digna patre et tanto foemina digna viro,

Hoc nati nataeque et pignora cara nepotes,

      Hoc omnis tecum Gallia tristis agat.

Et tamen ante oculos eius versetur imago

      Et constans vitae perpetuusque tenor.

125

Qualis erat, natum cum grandem et honoribus auctum

      Ipse suum vidit morte repente rapi,

Invictusque animo vultuque immoto eodem

      Pertulit afflictae tristia damna domus.

Nec vero indoluit casu concussus acerbo,

130

      Scilicet humanas has memor esse vices:

Vt nunc fortuna, si qua est fortuna, feramur

      In coelum, pressi nunc iaceamus humi,

Ni forte externo mens inconcussa tumultu

      Perstet et incoeptum pergere tendat iter,

135

Nec sese ipsa sua patiatur sede revelli,

      Dum, sua quae non sunt, cogitat esse sua.

Ille quidem quacumque in re sibi fidere doctus

      Imperturbato pectore dura tulit.

Nec, sua res quamvis fluerent ad vota secundae,

140

      Non servasse modum dicitur atque decus.

Vt mirum non sit, Superis si gratior omnes

      Transierit felix et sine labe dies,

Ac spatia extremae confecerit usque senectae

      Viribus, ingenio, corpore, mente vigens.

145

Decessit certe fortunatissimus uno hoc,

      (Nam quis quae restant enumerare queat?)

Quod sibi te generum moriens Huralte reliquit

      Consilio et morum commoditate parem.

Quem merito evexit rerum prudentia ad altum,

150

      Doctrina et virtus quo tua digna, gradum.

Officiis cuius meritas persolvere grates

      Meque animi memoris dum dare signa iuvat,

Quae fidis impressa notis non deleat aetas

      Vlla, nec extingui Musa diserta sinat.

155

Haec ego si maesta cecini tibi carmina voce,

      Interventu etiam forte molesta suo,

Excuset factum simplexque et grata voluntas,

      Nec non et iussis obsequiosus amor.