carmina libraria Petri Mussonii Virdunensis tragoediae, 1

Ad Clarissimum et admodum Reverendum D. Rodulphum Gazilium Doctorem Sorbonicum Collegii Aurelianensis Societatis Iesu Fundatorem explicatio Superioris Tabulae

 

Dum claustra Gallo Romula milite

Prima tuetur militia puer

Martinus et Persis tremenda

Pannonius movet arma tyro;

5

Campoque anhelum cornipedem fodit

Spectante turma Bucephalum velut

Ludens apricantem domabat

Aemathius melior parente.

Repente pleno gramine pauperis

10

Adstat cadaver, cui cutis horrida

Contracta ruga, semihiantes

Orbe rotant oculi reducto.

Livore totos perpetuo lues

Incrustat artus machina tibiam

15

Infida fulcit, nec minus qua

Integer est, metuit ruinam.

Ergo severa lege necessitas

Precatur assem, quo media endromis,

Quo vile crustum iam minantis

20

Tardet adhuc mala tela fati.

At ense tyro non gravior levi,

Nudaque onustus non mage parmula,

Qua parte ieiuni latratum

Contineat rabiemque ventris

25

Mendica caelo vota suadeat

Narrare? Vultu exterminet aspero?

Aut dum querelas larva cantat

Terque quaterque nigros bacillo

Cruentet artus? An vacuo aequore

30

Laetus citato quadrupede emicet:

Ruatque sustentetque et aret

Gyret agens habilis per orbes?

At non iuventus, esuriem fugat

Spectata campo. Reiicere, heu pudet;

35

Frustra laborat posse; frustra

Pauperiem dolor est coactum.

Consulta fundo zona ter intimo

Votum fefellit; lumine ter polum

Suspexit irato ter acri

40

Bile tumens iecur incitavit.

Dum cura pectus nobile dividit

Sagum susurrans lene Favonius

Subit repente, et purpurati

Orbiculat pretiosa limbi.

45

Hic tum recepto numine fervidus,

Vagina iberam ducit yapigem,

Levaque ruptam parte vestem

Ingerit increpitans timenti.

Grates parabat. Diffugit ocius

50

Volante penna, seque manipulo

Reddit gregali, mox futurus

Opprobrium ioculare turmae.

O si qua coelo te pietas videt,

Illustris heros, eveniat dies

55

Qua te paludatum triumpho

Aethereae vehat aula Romae!

Tali fugacem prosequitur prece

Piisque malas fletibus irrigat

Addixit astris Christus; inde

60

Bis Tyrio saturata succo,

Noctemque vincens irradiat chlamys,

Caeli aeviterno condita scrinio

Tellure vox omni repostas

Dum excitet imperiosa gentes.

65

Rodulphe, quis te hac pinxit imagine

Sancte latentem? Qualiter aegida

Bona occupavit fraude ductam

Phydiaci nova forma caeli.

Te clara virtus extulerat sacras

70

Martini ad aras; praepositus Patres

Ad iura cogebas verendos,

Idem hominum medius Deique.

At pulchra rerum spernere prodigus

Praebenda muta, quo superindui

75

Possit secundis abdicato

Pauperies animosa mundo.

Plus mirer eius munera; plus tua?

Martinus una se chlamyde exuit

Tu te ipse Martino exuisti

80

Et dubitas placuisse Christo?