Gian Domenico Cancianini odes 4, 7

7. ad Beatissimam Matrem
semper Virginem ode septima

Axis stelliferi decus,

Sydus propitium mari,

Vagis Regula Navitis:

Iactatae et lacerae meae

5

Hoc coeco in Pelago rati

Fulge, nubila dissipans,

Ventorum et rabiem feram.

Quaeso hoc sollicita prece

Per solis radium tui

10

Conceptum meritissimo.