Gian Domenico Cancianini odes 3, 7

7. ad Fabium Paulinum ode septima

Fabi cur doleam, meque memor Lyces

Angam perpetua sollicitudine,

Nil est: nec querulos ad Citharam modos

Aptabo miser amplius.

5

Iam tu non elegis, nec Salomonius

Hetrusca veniet mi auxilio fide.

Vestro consilio carminibus dato,

Cura liber eo gravi:

Et vita geminis debeo vatibus.

10

Me non Threicia dulcisonans Lyra

Orpheus, vix etiam cantus Apollonis

Iuvisset lacrimabilem.

Cyrto iuncta suo nunc valeat Lyce

Subsidens scopulis, queis premitur gemens

15

Telluris, iuvenem ceu gravat ignea

Moles Trinacriae insulae.