Gian Domenico Cancianini odes 2, 23

23. in obitum Iuliani Goselini
ode vicesima tertia

Invida cur perennes

Mors viros sic persequeris tollere? Cur apricis

Funereo atra morsu

E locis aufers tumulando solide immerentes?

5

Cur tibi Iulianus,

Dic fera o Mors, est Gosellinus stygias ad aulas

Raptus imago magna!

Nec preces, nec tot lacrymae illum potuere Ibero

Sistere Regi, et Orbi?

10

Quo fides? Rara integritas? Quo illa abiit suavis

Vox moribunda Cycni?

Occidit, certe occidit hoc corpore: carmen autem, et

Inclita fama tanti

Vatis est nunquam interitura hinc quaerimoniae, hinc sint

15

Procul haud viriles

Epulatus. Pars melior possidet alta Coelum.