Gian Domenico Cancianini odes 2, 15

15. ob absentiam Lyces, quae ad Patrem in Sancti Vivi
oppido aegrotantem se contulerat ode decima quinta

Heu desideriis est metus et dolor!

Quis hoc quae meditor, quaeve gemo brevi

Versu, scire potest? Dimidium Lyces

Mentis pars animae est meae.

5

Nam, quamvis procul incredibili modo

Longiquas videt hic sollicitudines,

Nosterque ex animo cernitur ipsius

Nobis vis ea mutua est.

Ergo cum lacrymis colloquar, intimas

10

Adversoque Deo mille feram preces

Qui sancto Genius praesidet oppido,

Vnde id nomen habet sibi.

Vitam Vite (precor) ne dare denega

Aegroto capiti, iam incolumen Lyce

15

Partem redde meae, sic ego mox diis

Cunctis te anteferam Lyra.