Gian Domenico Cancianini odes 2, 12

12. decentissimam Virginem Hospes alloquitur,
ode decima secunda

Qua sors apposuit me tibi candida

Accensum iuvenem syderibus tuis

Nunc, cum fit niger Aether,

Et sol oceanum subit?

5

At qui non alium credimus hospitem

Suspirare tuis Virgo caloribus

Aeque et pectora aduri,

Tanta et sollicitum fide.

Vt pastor viridi gramine pascui

10

Gaudet forte videns perspicuam rosam,

Mox se flore beatum

Decerpto leviter, putat:

Sic vultu niveo laetitiam allicis,

Et nigris oculis plus nimio placet

15

Tu formosior, omni

Pulchra, tuque beatior.

Cui te coniugii copula iunxerit?

Cui fida haec superi gaudia destinant?

Si mortalia curant,

20

Certe hoc coniugium est deis

Curae. Sed quid ago? Cur tibi sum morae?

Invitis tenes teque parentibus?

Iam nunc claude supernos

Postes (me miserum ), et vale.