Gian Domenico Cancianini odes 1, 11

11. ad pueros et puellas ode decima prima

Nunc o cum senibus vos pueri Deum,

Vos purae iuvenes matribus additae

Imo corde Mariam,

Summa et voce precamini,

5

Vt sint auxilio Christiacis fugent

In noctes Erebi Tartareum canem.

Vnusquisque suprema

Christum solliciter prece

Tollent hi gelidum (quis dubitet?) metum aut

10

Rebus compositis, exitio aut rates

Sternentes Othomanas,

Quo ve illis libeat modo.