Gian Domenico Cancianini odes 1, 9

9. ad Ioannem Baptistam Blanchum ode nona

Vates Pindaricum carmen Horatius,

Et quicquid resonat carmine Pindarus

Vnquam non morituro,

Miris laudibus evehat,

5

Flaccum Parthenius tollat ad ardua,

Quae tangit viridi sidera vertice

Qualis lucidus Atlas

Sublimis columen Poli.

Hunc laudent alii tuque simul dedit

10

Cui dono Aonii in verticibus aerii

Montis Clarus Apollo

Cigni, cum Cithara sonum.

Nos te, qui niveum es totus in alitem

Mutatus, tenui dicere carmine

15

Conamur, premit altus

Quos praeter solitum stupor.