Gian Domenico Cancianini odes 1, 8

8. ad Bacchum ode octava

Quem tu leni oculo vides

Cum primum ex utero matris init diem,

O Leneae pater,

Tyrhso deposito cum facie truci

5

Illum non litui et tubae,

Permixto aut sonitu bellua tympana,

Non fulgor iuvat agminum,

Non leves galeae pacem amat et sapit

Croessi condicionibus

10

Illum non moveam currere per freta,

Littus nec pede tangere

Externum; scopulus quin solidus manet

Auri fluctibus haud suae

Matris dilacerat viscera sarculo,

15

Solis agricolis labor

Dignus, centimanum progenie fera.

Numquam per iuga montium

Nec per planiciem conspicitur vages;

Vmbra sed recubans meri

20

Exercet Cyathos, hinc querimoniis,

Hinc curis, et aqua procul,

Quam peius refugit sanguine viperae.

Sed quis carminibus modus?

Plenum muneribus, Bacche pater, tuis.

25

Illum non tonitru Polus,

Quin nec terrificet fulmine Iuppiter.