Gian Domenico Cancianini odes 1, 2

2. de se erga Lucretiam ode secunda

Quo me coecus Amor suis

Transfixum iaculis eminus aureis

Quo me praecipitem vocat?

Non sic aerium mentis inops cito

5

Hoemum vel iuga candida,

Nimbosae Rhodopes Baccha quatit pede

Vt nunc concitus evehor

In vitae exitium: parce Deus, precor

Rursus parce, precor, Deus.

10

Pennas alma parens non homini dedit

Sedes porrigitur loco

Abrupto, nebulas dissita in arduas.

Quo via alitibus vagis,

Heu durum est aditus, Lux mea nobilis,

15

Hic sole occiduo creat

Ortum; quin etiam clara meridiem.

Quae si se proprius mihi

Sistat, det radios, seque simul volens,

O me tunc ter, et amplius

20

Foelicem: me alium tunc fatear Iovem.