Riccardo Luisini carmina, 239

239. ad illustrissimum Franciscum Erycem

Teucrus Eryx contra Alcidem stetit inclitus armis,

Heroem invictum, ut memorat veneranda vetustas,

At tu vincis, Eryx, Venetam lux ampla, nepotem,

Eloquio Atlantis, sophia sophiamque docentes,

5

Dum sequeris celebris vestigia clara parentis,

Iuppiter in terris quo et non facundior ullus.

Sed quia facta Erycum tot sunt vestigia patrum,

Robora quot silvis, quot caelo sidera, arenae

Aequore quot vasto, fluviis quotque omnibus undae,

10

Ecquis erit vates potis haec numerare canendo?

Hinc iuvat immensas Palmenses dicere grates

Aetherio regi, terras qui numine complet,

Quod te ad Vtinum his curavit mittier aequum

Adriacusque regens animos Venetum sanctique senatus,

15

Hinc etiam genuit quos tellus Iulia vatis,

Queis Pater Aonidum gaudet diaeque Camenae,

Iuliacos Ericem fines resonare docebunt,

Auriferumque Tagum, et qua cingitur India Gange ...

Vatibus his es dignus Eryx, cui rector Olympi

20

In terris summos atque astris spondet honores.