Francesco Mauri Franciscias 12

Testo base di riferimento: R. Francolini, 1833

Cura dell'edizione digitale: G. Della Pietà, 2015


Argumentum

Summo Pontifici referuntur quae contigerunt. Miratur. Iubet extrui templum et monasterium Minoritis. Redit Franciscus in Tusciam ad Oranden. Laetus excipit Orandes, ad montem Lavernae Franciscum deducit. Cui singula montis antra commonstrat e quibus unum praecipue describit. Raptor quidam olim ibi latitans, a canibus tandem discerptus, graphice describitur. Montem illum Francisco dat Orandes. Illic Francisco ieiunanti et oranti Sacra Stigmata divinitus imprimuntur. Admiratione extra se rapitur.

Postquam flavicomi, iussu patris, indiga pubes

Deseruit laetos fines, atque arva Subasi;

Diductaeque acies, passim ducis arma sequutae

Ardua, quaeque sui, notos petiere recessus:

5

Nuntia fama novi conventus, protinus arces

Iliadae ad magnas cursum, rumore secundo,

Detorquet celerem. Primumque immurmurat, inter

Vulgus iners depressa solo; mox alta sonorum

Attollit caput et claras sermonibus aedes

10

Implet ovans, laetisque secat cava nubila pennis:

Nec modus effandi sacrata palatia donec

Adscendent magni patris diverberet aures.

Tum canit, inmumeras diverso e sanguine gentes

(Queis neque opes ullas curae, non quaerere victum;

15

Relligione sacras, ritu, cultuque verendas;

Ore canens magno, quas flava e rupe Subasi,

Franciscus, ductor novus, indiga ad arma vocarat)

Convenisse simul; pulchrisque Subasidis orae

Insedisse agris. Canit ut vicinia tota,

20

Caelicolum monitu, victum transmiserit illis:

Vtque urbes clarae, passimque sine ordine pagi,

Vndique convectis dapibus, ieiuna levarint

Agmina; et aerumnas, et saeva incommoda egenae

Lenierint gentis, curaque, opibusque iuvantes,

25

Addit vociferans ut iuncea tecta catervae

Structa improviso pastorum more, sub alto

Monte frequentarint; partimque sub aetheris axe,

Partim sub quernis stabularint agmina ramis,

Nam neque ibi usus adhuc tectorum, non domus ulla,

30

Nec dum coctilibus vacuas educta sub auras

Molibus, hospitia extabant, sed limine parvo

Tantum, atque exiguo surgens testudine templum.

In medio, igne calens, et messibus ara Sabaeis

Dives, inexausto fumum exhalabat odore,

35

Perpetuum, Regina poli, tibi munus honoris.

Talia Romulidae (fama gliscente) per aures

Saepe ierant patris; penetraliaque intima magni

Saepe animi rerum novitas pulsaverat ingens;

Dum tandem angustam gentis miseratus egenae

40

Sortem ille, haec secum tacitus sub corde loquutus:

"O pudor! o mores! o tempora perdita! quo nos

Diversi traxere dies, diversa sequentes

Vota? quis, heu mentes nostras amor incitat aut quo

Error agit? Vanis hominum labor usibus ardens

45

Instat: inopsque animi gens, atque ignara salutis

Consilii infaustas, nequicquam exercita curas

Vsqueadeo evolvit; nempe infelicia captans,

Noxiaque ultro animis, sed mox dolitura, paratis.

En passim immanesque domos, turresque superbas

50

Extruere, et vacuas educere tecta sub auras

Ardua et ingentes solido de marmore postes

Ponere, cura hominum exardet. Viden' alta per urbes,

Perque agros ut prisca aetas monumenta locarit?

Et vulgo moles Circi, et spatia ampla profanis

55

Ritibus, obscenisque addixerit impia ludis?

At nostros nec templa Deum nec sancta recludunt

Numina thesauros: passim aversamur egenas,

Et premimus turbas inopum nec parcimus ulli:

Nec res infractas miserorum attollere curae est.

60

En novus hic ductor nova, ad indiga castra vocavit

Agmina desuetae gentis; iussitque vocata

Spernere opes aurumque nocens, curamque parandi

Cultumque et victum; et tentare pericula vitae

Extrema edocuit. Sed quis (bene quippe merendi

65

De miseris iam tanta olim se copia numquam

Obtulit auxiliis) opibusque iuvare profusis

Deiectos parat? aut quis iam miserescere gentis

Vsqueadeo spernacis opum et spernacis honorum

Aggreditur? quisve insuetos, acresque labores,

70

Angustosque pius rerum solabitur usus?

Nempe animos haud fas torpere in munere tanto,

Aut segnes cessare manus, aut parcere magnis

Divitiis. Anne auxilis quae munera poscit

Non pia res? non sancta hominum, non inscia culpae

75

Gens ipsa? an non ductoris fama inclyta toto

Orbe sonat, caeloque micans se gloria tollit?

An ne etiam crescens cum iam orbis, origine prima,

Ornatu effulsit tenero, non insimul aequum

Imperii accepit sceptrum? rerumque novarum

80

Numina primaevis statuerunt gentibus usum

Communem, atque aurum terra vetuere recondi?

Et nos, ah! miseris coelestia dona negamus?

Auxilium prohibemus opum? communibus uti

Externos tanta invidia est? tantisque citamur,

85

Ardemusque odiis? sic dedignamur egenos

Consortes rerum? Sed quid? non omnibus idem

Ortus? idemque hominum genus, una ab origine surgens?

Num proavos germen variat? num dispare primus

Sanguine progeniem humanam complectitur auctor?

90

Sed iam equidem nosco non evitabile divum

Consilium. Nos quippe manet, nosco, ardua moles:

Nostras poscit opes, nostroque explenda labore

Res tanta est. Agedum (longe mora segnis abesto),

I, manus artificum: pete nunc laeta arva, Subasus

95

Qua sacros aditus, patuloue iacentia campo

Reginae divum spectat delubra potentis;

Limina parva modo, mox caelo aequanda supremo,

Nempe hic sacrato vicina adiungere templo

Tecta, animo iam nunc sedet, opportuna futuris

100

Hospitibus; si qua posthac dux providus illuc

Agmina tanta virum cogat, pompasque frequentes

Advocet, et magni coetus instauret honorem:

Neu gens forte hyeme, aut aestu deprensa fatiscat:"

Haec pater increpitans secum digesserat, et iam

105

Artificum delecta manus (vox regia quando

Vrget) iter festina rapit: divertit euntem

Nec mora, nec requies, tenet arva feracia donec,

Qua sacro lavit amne greges Clitumnus opimos.

Tum magis accelerat cursum, nec longius inter

110

Tempus obit medium; divini limine templi

Sistitur, et summissa Deae prece numen adorat.

Atque hic e numero senior, gnarusque negoci,

Gnarus et ipse operum, comitum quem caetera pubes

Rite audit, medius stans, altae accomoda moli

115

Metatur spatia, atque animo secum ordine signat.

Quaeritur extemplo tenuis, de more, tabella,

Archetypae qua scripta domus formetur imago.

Nec mora: mille manus coeunt: pars caedere sylvas,

Et teretes laevare trabes, ferrique polire

120

Robora dura acie: pars fundamenta refosso

Alta locare solo, penitusque immergere fundo,

Vvidus hic limus coquitur, tutamen ad imbres:

Illic durities silicis, iunctura tenaci

Dente operis molem, curva fornace liquescit.

125

Praecipuus vero, longinqua e sede recisa

Saxa loco vectare, labor, Montem ilicet ergo

Itur in excelsum: sonat ictibus ardua rupes:

Praecipitesque ruunt scopuli, saltuque patenti

Desiliunt campo: vicina fragoribus antra

130

Assultant vastis: credas aquilonibus atris

Aut Haemum everti, aut Rhodopes latera aspera scindi,

Nec minus interea silices devolvere curae est.

Et plaustris vectare rudes; quippe acriter instat

Dura manus iuvenum, fortes sortita labores.

135

Et iam plena novos ter luna ostenderat orbes,

Cum pater ex alta despectans rupe Subasus,

Miratur subitam molem; miratur et unde,

Cuius ope, anne hominum manibus, iussuve deorum

Improviso adstent tecta hospita: mox tamen omnis

140

(Quippe tuo Regina deum iam numine verti

Rem tantam agnovit) cessit stupor. Excitus ille

Assultatque animo, et turbis gratatur egenis,

Auxiliis, opibusque adeo iam rite refectis.

Interea fidum (Tyrrheniis namque recursans

145

Vsque animo, pactum reditum exposcebat amicus)

Franciscus pater aggrediens sic voce Lyaenon,

Compellansque:" Age, tempus -ait- iam iam hospitis aedes

Praeclaras nostri, Lydosque revisere campos.

Hoc promissa petunt, hoc dextrae dextera primum

150

Iuncta, fidesque monent: et iam, reor, anxius aegro

Ille animo culpatque moras, et tempora signat,

Enumeraque dies, et votis aethera complet:"

Talia fatus, iter longum simul arripit acer,

Tum vero affusos coetus, atque ordine circum

155

Adstantes comitum, manibus lustrabat, et ore,

Accinctusque dabat moestis, de more, salutem.

Cui paribus figens animis vestigia fidus,

Iungebat sese comitem, gressusque Lyaenos

Aequabat. Celeri (medium breve temporis) omne

160

Emensi spatium cursu, iam moenia cernunt

Eminus Areti supremaque tecta domorum:

Atque hic Franciscus socio prior institit ore.

"En iter expletum, quae tanti causa laboris,

Haud ignota tibi: neque enim non prodiga nosti

165

Iampridem hospitia Orandae: scis deinde Lavernae,

Ex illo, ut me ardens amor urgeat, utque cupido

Dudum animum raptet; lucosque invisere, et antra

Horrida, inaccessique optem saxa aspera montis.

Ergo, agedum (unus enim socium delectus ab omni

170

Tu mihi gente venis) una mecum ardua solus

Nunc iuga conscendes: comes indefessus ibidem

Curarum, atque omnis casus idem ipse levamen

Mite aderis: per te labor omnis mollior ibit;

Sive aestus me ferre iuvet, seu frigida caeli

175

Sidera, nocturnisque humescere roribus optem:"

Haec, et plura ardens socio dum praecinit heros,

Hospitis Orandae non segnis nuntius aures

Implens, haud dubie Franciscum voce reportat

Adventare ultro et iam limina nota subire,

180

Concitus ille gradu festino, occurrit amico,

Accepitque manu, atque humeris circumtulit ulnas;

Liminis alta dehinc subter fastigia duxit,

Tum solio acclinat molli, reficitque quiete,

Ac prior excipiens laetis sic vocibus infit:

185

"Exiguum est meritisque tuis, rebusque gerendis

Quicquid ego impendive olim, aut impendere posthac

Evaleant nostrae vires, nec me reor unquam,

Nec quicquid gentis fert dives Hetruria, donis

Posse aequare tuas, meritoque extollere honore

190

Virtutes, Hinc parva damus, sed enim ipse profecto

Non magna affectas; nec te unquam gloria fallax

Subvexit tumidum, aut popularis sustulit aura,

Sed iam age, care hospes, dudum expectate (reversum

Te quando huc hodie adspicio; nec lusus inani

195

Spe queror; Oh, sed nec te unquam, pater optime, quondam

Immemorem nostri rebar; nec prima superbum

Sprevisse hospitia, et laetos temerasse receptus;

Nec reditus culpare moras, nec fingere dextram

Infidam, aut vanae, mendacisve irrita linguae

200

Promissa audebam) nunc tandem celsa Lavernae,

Crastina cum primum sese lux aurea ponto

Extulerit nemora umbrosae (modo tanta voluptas,

Sitque animo modo tantus amor) visurus abibis.

Ipse autem, ne nostra putes dona irrita, nullis

205

Deficiam in rebus: sed quo simul omnia certis

Perlustres oculis, scopulos, deserta, latebras,

Antra, nemus, rupes, lucos, praeruptaque saxa,

Vna adero comes ingrediens; et singula pandens,

Non dubius monstrator ero, aut narrator inanis,

210

Praeterea (iam prima fides data, iuraque primi

Hospitii me sacra monent) extructa repente,

Partim fagineo textu, partim acta cavatae

Fornice sub rupis procurvo, bina videbis

Tecta, haud eximiae surgentia culmina molis.

215

Non ditata auro, Pariisque effulta columnis;

Qualia sed metuens boreamque, imbresque nivosos,

Durus in alpinis subito locat incola saxis.

His gelidos vinces nimbos, hiemisque fragores:

Propter et haec, rapidis exardens Sirius astris

220

Mitior adveniet. Si vero plurima tecum

Turba dehinc comitum subeat victura, domorum

Ipse modum, numerumque mihi mox praecipe tantum

Nec mora; quot socii valeant complere reperti,

Tot sub rupe domos, nigrave sub abiete cernes,

225

Interea dum tu novus advena, celsa iugosi

Culmina montis habes, hos ne desuesce penates

Visere; neu quaeso, pigeat discumbere nostris

Quondam saepe toris: quin tu, pariterque tuorum

(Quanta erit) has numquam gens, exhorrescite sedes.

230

Non cassi accessus, non vota procacibus euris

Effundetis: habent placidos haec limina divos:

Has sibi divitias iam numina certa sacrarunt.

Imo, agedum (sedet hoc animo) fortuna beato

Indulgens vultu quicquid mihi reddit opimo

235

Vndique proventu, domino tibi serviat uni".

Haec bonus Orandes; cui non indigna vicissim

Ore Subasaeus, sic orsus reddidit heros:

"Magne hospes, praestans animi, servator et aequi

Assertorque acer pietatis; humilia postquam

240

Haec ego digrediens liqui (quamquam usque labores

Instabant, animumque graves noctesque diesque)

Vrgebant curae) tua numquam pectore imago

Excidit: una mihi sed enim altius acta resedit

Vsque animo. Me nulla dies non ore sonantem

245

Audiit Orandae nomen: rorantibus umbris

Humida nox quoties terras spargebat inertes,

Continuo in somnis mihi tristis adesse iacenti

Ante ora, et pactum iam voce reposcere clara

Ipse videbaris reditum, neglecta Lavernae

250

Obiciens saxa ingemere, et querula antra vocare

Iamdudum accessus nostros, cultusque recentes.

Hinc me ardens reditus cura, atque amor acer habebat.

At quo, diversas (quando hic data dextera dextrae

Ad te adeo remeare, hospes, me saepe monebat:

255

Parte alia incoepti conventus plurimus ordo.

Et gravium moles rerum angere, et arcta facultas)

Divisum in partes, animum convertere possem?

Quidve agerem? Neque enim tantos abrumpere quivi,

Aut prorsum infectis rebus dimittere coetus.

260

Sed iam, agedum, quid parva mihi tua munera  fingis,

Quid meriti exigui pendis? quae turbida vultum,

Liventemque animum Cocytique ebria luctu,

Prospicit invidia et felicia coepta profanat

Ore atro, atque usum divini muneris odit?

265

At me non unquam (neque enim fas) arguet aetas

Immemorem facti quondam ventura; diesque,

Quo primum hospitio domus haec me laeta recepit

Semper honoratus, semper mihi candidus ibit,

Et rediens aderit solemni luce quotannis;

270

Dum superi liceat vesci mihi luminis aura.

Quin etiam, nobis si qui post fata nepotes,

Qui non degeneres turpi formidine nostros

Horrescant monitus, aversenturque labores,

Succedent; tua facta canent, tua munera dicent,

275

Nunc ego posthabitis lucis, antrisque Subasi,

Ad scopulos (hinc disce, hospes, tua maxima dona;

Disce modo, gentis Tyrrhenae gloria fulgens,

Ohsequiis fatear quantis, semperque fatebor

De me deque meis meritum te rebus) amatos

280

Accedo Hetrusci montis, novus incola, primus

Prima audens duri tentare cubilia saxi.

Hic (diversa meis ni sancta oracula divum

Omnino obstarent votis componere vitam

Extremo cuperem fato; et quos ordine paucos

285

Auguror esse dies placida lenire quiete.

Sed iam nunc, mora nulla, sequor venerabile numen.

Quo me cumque vocat, quo me cumque orbe caducum

Nuda premat tellus, minimum est. At deinde negari

Iam mihi finge urnam. Quid tum? me ne insuper aureis

290

Sideribus pictus caeli tegere abnuet orbis?

At nos (o caecas mentes, o vana furentum

Consilia!) obliti famae melioris, inanem

Rumorem excipimus, tenuesque paramus honores;

Dum vecta externo sinuosa per aequora ab orbe,

295

Artibus excolimus miris, titulisque superbis

Ornamus saxa, et rutilo succendimus auro:

Nimirum pictis tela opportuna colubris,

Squallentique situ demum, et paedore replenda.

At vero longaeque viae, durique laboris

300

Quod iam te comitem, monstratoremque novarum

Certum habeam rerum, votis ardentibus opto

Quod mihi divitias tot dehinc, natisque futuris

Elargire meis, horresco ac fixa refutat

Mens, tuque una horresce, hospes; sed prodigus illas

305

Parce aliis, quos ista dabunt tihi moenia vulgo,

Quos vicina ferent, quos tota Hetruria mittet.

Me vero, ipse olim scis, et te scire necesse est,

Vtque amor omnis opum, utque omnis defecerit ardor,

Atque auri vesana fames. Nunc mollibus ergo

310

Ne donis adeo indulge: ne tu modo votis

Hanc pestem, aut crudele meis compone venenum".

Talibus heroes sese hinc atque inde vicissim

Compellant. Rubet interea sol pronus et undis

Auricomum Hesperii iam iam caput aequoris abdit;

315

Vdaque paulatim fuscas nox explicat alas.

Olii, composito tandem sermone, silescunt:

Tum mensae Cereris; nox intempesta, quietis

Dona ferunt: lassosque sopor suus occupat artus.

Postera iam referens ortus, lucemque, coloremque,

320

Astra polo, et terris aurora fugaverat umbras;

Cum bonus Orandes thalami penetralia linquens,

Inferi se laetum, pactique haud immemor, ultro

Francisci sedem magni petit hospitis altam.

Ille autem, in morem, primo exposcebat Eoo

325

Tum veniam Superos, onerabatque aethera votis,

Affuit ergo heros; breviterque affatur amicum.

"En vocat alma dies: nostros iam distinet ultra

Quae mora tanta abitus, pater optime? Praevius omnis

It famulum coetus; curae quibus alta Lavernae

330

Instruere hospitia et tectis aptare paratus;

Auxiliumque viae, et terris praemissa supellex.

Tantum effatus; iterque extemplo corripit acer.

Progressu excitus celeri pater aequat euntem:

Cui sese fidus comitem, de more, Lyaenos

335

Iungit; non animo, non curis degener altis.

Sicut, ubi in magna spectandos nuntiat urbe

Fama canens ludos, properat visurus agrestis;

Multa cavens sibi, multa animo contraria versans;

Et modo commissos fingit modo rite solutos;

340

Nunc timet excludi circo, spatiumque negari

Omne sibi; tum se lente castigat euntem:

Sic pater ire viam; montem capita ardua donec

Alte attollentem, et nigrantia culmina cernat.

Quo postquam ventum est, adspectumque obvia primo,

345

Seu fortuna tulit, seu parvi semita callis

Angusta immani praerupta obiecit hiatu

Saxa, pater stetit actutum; ac simul omnia ductis

Huc illuc oculis lustrans, demum ore soluto

Incipit; et tales effundit pectore voces:

350

"O tandem ingenti tellus mihi parta labore,

Digna sed o graviore peti; salve optima nostri

O coetus altrix, simul et fidissima quondam

Servatrix; salve oraclis mihi debita sanctis.

Namque olim (iam nunc repeto) pulcherrima divum

355

Per noctem ante oculos adstans Regina soporam,

Te mihi praecinuit: caecis quin insuper atrae

Artibus Eumenidos, larvas mihi mille parari,

Mille hic insidias, pugnandaque praelia mille,

Noctibus ipsa canens, monitum me Diva reliquit,

360

At tu, praedones male quondam assueta sub antris

Occidere immanes, diraque e caede regressos

Saepe ultro excipiens, cura, hospitioque tueri,

Nunc me laeta fove, et gremio simul accipe duros,

Hospitibusque piis tutum da fida receptum:

365

Da certam (o felix, quoniam ad meliora vocaris)

Haud ultra imfamis, probrisve obnoxia) sedem,

Fors et tempus erit, cum te, tuaque antra latebrasque

Hoc nemus, hos scopulos tanti meminisse iuvabit

Hospitii; astrigero cum iam nitidissima caelo

370

Pervolitans, clari attollet se gloria facti.

Quin etiam miranda adeo nunc accipe; quae iam

Non linguae volucrum, non praepetis omina pennae

Vana mihi, sed certa canunt oracula divum.

Haec iuga, Tyrrhenis non tantum ex urbibus olim,

375

Finibus aut Italis, vulgi crebra agmina visent:

Sed quae prona tenent devexae littora Calpes,

Quaeque tuos primae spectant, aurora, rubores,

Festinae has sedes, haec dura cubilia, gentes

Accedent; atque his altaria parva sub antris,

380

Certatim externo cumulabunt munera et alta

Thure vaporabunt summi fastigia templi:"

Ille haec: oranti divum Pater aethere ab alto

Annuit et rata dicta volens, saxa ardua nutu

Concussit; terque aurata cum luce coruscos

385

Dat tonitrus, caeli laeva de parte sereni.

(At bonus Orandes magno quamquam optat amico

Comnonstrare locos coram et monumenta locorum

Pandere cuncta ardet) visis mox territus haesit;

Ohstupuitque animo, gelida formidine quassus.

390

Ceu quis, forte gravi compressus membra sopore,

Velle loqui sibi visus, hiat, nec verba sequuntur,

Nec vox ulla sonat; frustra ciet ille latebras

Obnixusque urget sicci pulmonis anhelas.

At demum, ut vires, solitusque per ima refluxit

395

Ossa calor suaque excitae lux reddita menti est,

Incipit:"O terris decus addite; gentibus aegris

Columen caelo lapsum, ac spes certa salutis;

Hic specus, haec rupis disiectae caeca vorago,

Atque immane patens tunc cum sol aureus orbi

400

Subduxit lucem, lethum indignatus acerbum

Auctoris rerum; et late sola vasta patentis

Telluris gemuere, cavis decussa sub antris;

Moeniaque horrisono mundi convulsa tremore

Implerunt trepidas gentes mugitibus atris)

405

Apparens primum, vicinos undique pagos

Spectatum accivit magnae nova monstra ruinae.

Namque ferunt, vasto tremeret dum pondere tellus,

Haec saxa immanis penitus vi quassa tremoris

Dissiluisse; atque ingenti diducta fragore,

410

Qua modo laxa patent traxisse voraginis ora,

Ex ilio (quando antra, nemus, latebraeque profundae

Rupis inaccessae, loca tuta nocentibus essent)

Saepe hic conventum dirae fecere catervae

Raptorum; praedasque loco assuevere recentes

415

Partiri secum, et laetae convivere rapto:"

Haec memorans, simul ante ferens vestigia, primo

Adscensu superat clivum, tumulique cacumen:

Tum montis dorsum (qua laeva hinc despicit altum,

Praeruptumque latus; dextra hinc nemora horrida linquit,

420

Progrediens monstrat. "Tunc, o pater, adspice (dixit)

Hunc silicem (tendensque manum, simul indice monstrat:

Cernis ut insurgat praecisis undique saxis,

Supremo aereas imitante cacumine metas?

Iunctus eras quondam rupi: nunc distat hiatu,

425

Quantum non longi committat machina pontis.

Hunc nostris fama notum fecere diebus,

Impia semihominis monumenta innataque cordi

Dira Lopi feritas, et caedum saeva cupido,

Sarmaticis (ea fama canens) hic debita factis

430

Supplicia infandis fugiens, excesserat oris:

Informis visu, atque immanis corpore, et ore

Terrificus; caput assurgit cui turbinis instar,

Incultisque riget setis; frons turget acuto

Tubere; subter hiant orbes, oculique reposti

435

Interius sedere truces, atque igne micantes;

Talis erat talemque feri genuere parentes.

Hanc igitur sedem monstrum illaetabile nuper

Coeperat; his dumis, caecisque latebat in antris

Per lucem: at postquam nox intempesta silebat,

440

Et late obtentas densabat fusca tenebras,

Horrificas sedes, et foeda cubilia linquens,

Praecipitabat atrox descensum montis ab alto

Vertice; et immani rabie turgentia quassans

Pectora, mox agros ferus irrumpebat apertos.

445

Vae pecorum stabulis, vae lune agrestibus illis,

Quos nec firma domus, portae non vectibus aereis

Effultae poterant, non robora saeva tueri.

Quippe manu claustra effringens postesque revellens,

Fortia nunc iuvenum, nunc tarda senilibus annis

450

Corpora, nunc haustu siccantes ubera natos,

Imbellesque nurus raptat, timidasque puellas,

Accipe nunc maiora, pater nec mollia fatu,

Nec voce incerta dubiove auctore relata.

Lanigeros si forte greges, armentaque raptor

455

Impeteret stabulis, heu! mitior ira leonis,

Hyrcanaeve tigris rabies impasta veniret

Mollior infanda nimirum caede magistros

Prosternit primum; tum vi saepta alta refringens,

Molle pecus ferroque necat, manibusque cruentis,

460

Dentibus infrendens spargit, laniatque, trahitque;

Neu gravia effugiant taurorum corpora caedem,

Mox ille insurgens nodosi roboris ictu

Fulmineo magnis inculcat strata ruinis.

At postquam non sponte animi, sed fessa quierat

465

Immanis rabies reditumque parabat ad altae

Limina foeda domus; oneratos stragibus armos

Lanigeris, pedibusque trahens post terga iuvencos,

Saepe etiam geminos forma praestante, subibat:

Quam facile errantemve agnam, errantemve capellam

470

Ore lupus rabido trahit, ac vorat inter eundum.

Nunc captos quae multa viros, quod deinde manebat

Supplicium, cape: mente hauri, miserabile factum.

Hunc nempe attractos, non iam spirabilis aurae

Quamprimum dulci spoliabat munere; sed mox

475

Obscenamque famem,ieiuniaque atra parabat.

Roboreo namque iniecto per dissita ponte,

Summo infelices sistebat vertice saxi,

Praecipiti aut saltu, longa aut ibi morte necandos:

Imo (gentis enim vis effera credere suadet

480

Et morem, et faciem sceleris) vaga fama canebat,

Visceribus solitum humanis et sanguine vesci.

Tale diu monstrum pridem has exterruit oras,

Et miseros dira vastavit caede colonos;

Caelicolis donec tandem miserantibus, ultor

485

Affuit, et stygio sua munera  reddidit orbi.

Heroum Hetruscique soli Latiique superbi

Nulli animo inferior, nulli virtute secundus

Guidus ab antiquo Pheretraeae sanguine gentis

Tum fuit. Hic de more, gelu duratus et aestu,

490

Primaevos forti venatu assueverat annos

Excolere; et cursu celeres praevertere damas.

Aut iaculo potere, et spumantes cominus audax

Figere apros. Solidis at postquam firmior aetas

Accessit membris non illum cura paterni

495

Implicuit numerosa laris, cultaeve novales;

Non venus, aut dulces animum flexere hymenaei:

Sed mox arma placent, saevusque in pectore magno

Gradivus sedet: horrendo iuvat oppida bello

Iam quatere, et latis acies struere ordine campis.

500

Ergo optata dies aderat, qua tempora Parcae

Tandem Sarmatici complerent debita monstri;

Hetruscique Lopus timor, atque infamia saxi,

Ederet elisam, et scelerato in sanguine mersam,

Sontem animam, et poenas factis expenderet aequas.

505

Namque heros senio iam tum defessus, et annis;

Post victas acies pugnataque bella, trophaeis

Mille actis, mille exuviis ex hoste relatis;

Ad patrias sese demum reevocaverat oras,

Invitus tamen otia amans, desuetaque tristi

510

Bella animo repetens, indignabatur inertis

Corporis effoetas vires, hebetemque senectam.

Tunc ergo (ex illo, quando hoc solamine tantum

Saepe excire animum residem, et turbare quietem)

Venatum ire parat (mora nulla), ad limina coetus

515

Conveniunt ultro iuvenum; mediumque veredo

Frenato heroem subvectum; humerosque gravatum

Devexos pharetra insigni, cornuque retento

Accipiunt; portaque effusum it protinus agmen,

Hic iaculo levis; huic nitido venabula ferro

520

Terga premunt; pars lina ferunt; flexusque plagarum

Expediunt; sine more, canum ruit ardor odorus.

Stat nostris haud longe oculis (en adspice) callis

Conspectu apparens, rapido qui plurimus Arno

Incubat, et flavas amnis despectat arenas.

525

Horrificus vertex umbraque nigerrimus olli

Surgit; nec nostro huic, Appenninoque iugoso

Invidet intactos peropacae frondis honores,

Non veteres fagos, non robora saeva, nec ornos.

Quo postquam ventum est, gnaris mox retia circum

530

Tendere nodosa, et densos indagine saltus

Cingere cura fuit. Tacito succincta labori

Turba silens primo; at demum clamoribus instat,

Ecce autem, silva e media (accepere sonantes

Venantum subito fremitus) simul agmine denso

535

Excitam cervorum aciem per devia volvit,

Praecipitemque rapit fuga caeca metusque suburget.

It clamor caelo; luctantes vincula rumpunt

Arcta canes: rapidis voces dant cursibus alas:

Cornigerique fugam glomerant, et retia saltu

540

Tenta levi superant: magnos ramosa fragores

Cornua dant fluctuque sonant collisa frequenti,

Iamque adeo exierant, iam tota armenta per aequor

Sparsa ruunt volucri cursus nec fulminis ignes,

Nec Gortyniacas velocius ire sagittas

545

Credideris: non sic tumidis aquilonibus Arctos

Vertice ab excelso laxas immittit habenas,

Vnus erat toto ferus agmine, corpore vasto

Altius ingrediens cunctis; cui caetera vulgi

Turba subit, quanta lepus iret mole sub illis.

550

Hic vero (seu iam cursum fortuna regebat,

Pectore seu credas partem insedisse ferino

Divinae mentis sensusque agitasse retusos)

Vt nemore excessit denso, liberque patentis

Arva soli pedibus tetigit; mox separe cursu

555

Praecipitique fuga diversa per avia certum

Huc tenuit pavitans iter, hac se condidit umbra.

Longa canum dimissa cohors, pecus omne fugacis

Armenti indignans simili, atque ignobile vulgus

Vltro despiciens rapidis hunc cursibus unum

560

Insequitur: tantum huic latratibus incita crebris

Instat, hiansque ciet morsus, atque increpat ore.

Sarmaticus raptor miseris pastoribus, illo

Forte die, armenti partem subtraxerat; et iam

Sub fago abductos tauros numerabat opaca.

565

Ecce autem, adversum in latus ut fera lumina torsit,

Cornigerum videt; et telum mox turbidus ingens

Corripit, atque alte suprema librat ab aure;

Inque feri tergum fugientis destinat ictum.

Librantem videre canes, quae maxima cervum

570

Turba sequebatur: primusque Lycaos acutis,

Insuetisque ciens latratus vocibus, agmen

Incendit totum; monstrumque immane, relicto

Cornigero, incursu, rostrisque invadere suadet.

Protinus una omnis, rapida velocius aura,

575

Condenso assultu, turba ingruit: Harpalos unus

Quem pridem elisi, sub saltibus Appennini,

Gloria tollit ovans, laetusque honor incitat apri,

Accenditque animos, et saevas aggerat iras,

Prosilit, atque alios fugit ante elapsus: Amintor

580

Subsequitur velox: quem trux premit Hippasos: illum

Pheocome nato Lycida comitata rapaci:

Tum Lycabas, Dictysque sagax, et nare Lycetus

Vtilis, Hylonomesque ferox, et fidus Araeus,

Et villosus Helops, et nigro pectore Tigris,

585

Alba Nape, at fuscis maculis interlita dorsum.

Tum quos longa mora est numerare sine ordine cursum

Immiscentque ruuntque alii, ac simul agmine facto

Tum primum horrifica pectus formidine quassum,

Turbatumque animo, et certae rationis egentem

590

Raptorem densa cingimt, rabidaque corona.

Llle fugam trepido frustra pede tentat: inanis

Tum labor omnis: hebent vires, animusque fatiscit:

Vastificaeque manus defectae robore languent.

Nulla mali superest fuga; vis haud ulla periclo

595

Eximit: ultores adsunt; ultricia morsu

Stant circum ora canum: et iam laevo primus ab armo

Eurynomus dependet atrox, et dentibus uncis

Nunc fera terga fodit, nunc ilia laxa revellit.

Inde Lycus dextrum femur Osborus inguina rictu

600

Dilacerant: subitoque omnis coit undique turba,

Hic trahit, hic mandit, fodit hic, eviscerat ille.

Sic obit ingentem nigrans concursus acervum

Frumenti, duro formicae longius ore

Cum cererem adsportant, et subterranea victu

605

Tecta replent, recoluntque hyemem, parcuntque reposto.

Iamque immane, ferox, turpe, atque inamabile monstrum

Morsibus horrificis lacerum iacet; effera gliscit

Tam magis ira canum, quam sanguinis unda cadaver

Trux magis atra lavit: certatim rostra cruenti

610

Visceribus condunt, et fibras dente lacessunt.

Interea iuvenum manus ardens, pulvere in atro

Signata alipedum passim vestigia servans,

Numine agente deum, gressus huc vertit anhelos.

Vt venit, viditque horrens, vastumque cadaver,

615

Adspectu obriguit primo, atque immobilis haesit.

Ad postquam informis diri praedonis imago

Cognita, truxque horror, feritasque apparuit oris;

Exiliunt, undaue exclamant:" Vicimus omnes

Vicimus: insperatus honos, insigne trophaeum

620

Stant hodie nobis: praedae sat nostra superque

Lina tenent: Hetruscam hodie defendimus oram,

Mille animas ulti, mille oppida, mille rapinas:"

Haec, et plura canunt: nemus assonat, antra resultant

Vocibus. At nequeunt expleri corda tuendo

625

Informes artes, immaniaque ossa, trucesque,

Infossosque oculos, et semiferos adspectus.

Tum demum arrectae caput a cervice revulsum

Affigun hastas et magni solaminis instar,

Ferre parant, praecone Lopi clamante per urbes,

630

Haec memorans, subit ultra heros,iugaque ardua montis

Monstrat inaccessi. Tum subsidentis opaco

Vallis-ait- nemori, modicam, pater, hanc viden oram?

Hic domus Alitibus caeli: si credere dictis

Agrestum fas est; qui, postquam semifer atro

635

Occubuit fato Lopus, inter frondea luci

Culmina, caelicolum voces, et laeta frequenter

Carmina, se dicunt, celeresque audisse volatus:

Iamque loci horrorem, nemorisque silentia nigra

Relligione sacri, sese expavisse fatentur.

640

Hactenus antiqui monumenta ostendimus aevi.

Huc modo flecte aciem, geminasque addisce sub alta

Rupe casas, tecta ornatu haud extructa superbo;

Qualia sed dudum promisimus. Haec tibi saevas

Defendent hyemes: spumantis brachia Cancri

645

Ibunt hic tepida: et miti Canis ingruet astro,

Ingredere o quaecumque vides; et vilia magnis

Aude, hospes, connferre opibus; gazisque superbus

His, contemne Hermi rutilas flaventis arenas.

Orandes multis tam multa:" Subasius heros

650

Contra pauca refert:"O quis tibi digna vicissim

Praemia mortalis reddat? certare merendo

Quis valeat tecum? Nihil o, nihil hospitis ampli

Officio deest, nec quicquam tibi prorsus omissum est."

Francisco Orandes, fidei memor, omnia solvit:

655

"Quid vero hic repetam, quantis tu laudibus olim

Hunc Iucrum extuleris? quam nostris commoda votis

Haec antra, has umbras, haec aspera saxa probatis?

Et tamen haud fictor fandi, haud narrator inanis:

Quin hodie rerum parcus laudator haberis.

660

At sperare tuis memet persolvere grates

Posse unquam meritis dignas, modo desine: tantum

Haec oculi divum atque hominum Sator adspicit aequis;

Praemiaque, et meritos quondam tibi servat honores:"

Haec pater. Orandes famulus tum rite vocatis

665

Discessum edicit: parent dicta ocius illi

Iamque adeo, multa dicta, acceptaque salute;

Tyrrhenus carpebat iter laetissimus heros.

Franciscus vero subter frondentibus umbris,

Fagineaque domo, et saxi sub rupe cavata

670

Se locat, unaque accersit sub tecta Lyaenon.

Tum prior:" Ecquid erit nostro iam parta labori

Hic requies? an nos iterum Dominator Olympi

Impulerit gentes petere, atque errare per urbes,

Perque humiles pagos, hominumque invisere mores?

675

Atque equidem, ni iam divina oracla vetarent,

Rupe sub hac adeo quondam hic me concitat ardor

Supremo optarem vitam componere fato.

Interea divum Genitorem flectere nobis

Sit precibus curae, et votis placare potentem:

680

Oremus pacem, et palmas tendamus utrasque.

Praecipue aetherei Genitrix pulcherrima Regis

Exoranda piis donis animisque cienda est

Supplicibus: quippe ante alios haec una severis

Me monitis agitat, iussisque haud mollibus urget:

685

Haec me, posthabita dilecti rupe Subasi,

Cogit Tyrrhenas sedes, locaque horrida dumis

Incolere: atra canunt bella hic mihi, certa soporam

Somnia per noctem, fraudesque, minasque parari,

Terroresque graves, quos saeva innectit Erinnys

690

Ergo animis contra, rerum in discrimine tanto,

Pervalidis standum est nobis; ac fortibus ausis,

Obtentis ultro capita obiectanda periclis.

Quo nos cumque vocant Superi, revocantque, sequamur,

Primum autem stygii ne qua hostis tela venenis

695

Vncta gorgoneis, sensus illapsa per imos,

Officiant animis; neve ossibus implicet ignem

Dira Iues, facibusque exurat pectora caecis;

Tutemur lucum excubiis. Procul omnis abesto

Segnities castris: nobis hic ira furentis

700

Expectanda hostis: neque enim dare terga prementi,

Tutum. Equidem vidi magnas (ubi vivida virtus

Insurgit, proque excelsis stat moenibus audax)

Saepe acies modico fusas cecidisse sub hoste:

Nil adeo non vi dura labor edomat ardens

705

Verum, agedum, tempus iam spe praesumere bellum.

Nam furere immanes reor hostes: arma paremus,

Servemusque vices, et propugnacula castris

Densemus positis, iirmemusque aggere vallum,

His animum exacuit pater, accenditque Lyaeni.

710

Annuus interea rediens,iiam mensibus actis,

Orbe dies pleno, praefulserat ordine mundo;

Quo gentes, de more, piae, crucis aurea caelo

Attollunt signa, et sollemnibus altius aris

Affigunt Regemque vocant divum atque potentem

715

Servatorem hominum. Tum ipsius, carmine sacro

Facta canunt, laudesque ferunt: ut prima colubri

Praelia tartarei victor pugnarit et ipsum

Oraclo esuriens trino confoderit hostem:

Vt late errantes sub tecta reduxerit agnos,

720

Pastorque, et custos vigil: ut rabida ora luporum

Vsque premens, cohibensque, ultro se mille periclis

Obtulerit. Tu noctivagam, imperterrite, turbam,

Armatamque cies: tu mactatoribus ultro

Te prodis, servasque tuos a caede clientes.

725

Ah, magnae insontisque animae tua prodiga virtus!

Tu praecelsum onerans suspenso corpore malum,

Transversum passis robur metire lacertis.

Te Stygis atra palus tremuit: mundique nocentis

Dux, horrens tua signa, imis se condidit umbris.

730

Nec te aerei vectes, nec te alta repagula valli,

Portarumque morae, ambiguum aut rationis egentem

Detinuere illic: quin tu praedator Averni,

Ingruis, atque atro, centena in vincla petito,

Deripis exuvias, et tergora detrahis angui:

735

Inde pias animas sub luminis evehis oram.

Salve, progenies magno, salve, aequa Parenti:

Et tua sacra hodie, devictaque bella canentes

Adspice nos, felixque veni, et rege numine fausto.

Haec terris late resonat dum carmine sacro

740

Gens pia, supremi per magnas aetheris aulas

(Qua Pater omnipotens divum, spectabilis aurea

Luce, sedet medius; subterque meantia circum

Sidera prospectu fovet; ac discordia magni

Foedere perpetuo componit semina mundi

745

Caelicolas nova pompa ciet: nova gaudia tentant

Aligeros coetus. Et iam puer arduus ibat,

Totus collucens laceroque in veste sub ostro

Aurata increpitans, radiisque micantibus ardens;

Aurea cui roseam stellis implexa corona

750

Nectit caesariem, et sacra tempora taenia cingit;

Purpuream in nodum clamydem collegerat auro.

Hic crucis auricomuum et flammantem sanguine malum,

Aetheraque immensum radiis simul illustrantem,

Attollens, pompae, totiusque ordine gentis

755

Ductor ovans, ultro subit, ac se praevius infert.

Tum vero Alituum pariter gens tota, choreis

Extemplo in morem structis, signa alta ferentem

Subsequitur, Regemque canit, Regisque triumphos

Aeternos; sed praecipue praeconia sacrae

760

Vocibus attollit crucis: aurea tecta resultant

Et late ingentis reboat plaga fervida caeli.

Vt vero ante Patris conspectum, atque ora canentes

Evasere acies, thyasos circum agmine fuso,

Plauserunt de more hilares: tum rite sedentes

765

Ter trinis cinxere choris solia aurea, Regique

Ostendere crucis robur spectabile sacrae.

At Genitrix Nato coram, pulcherrima Virgo,

Adstat: eam pepli mirus velabat amictus;

Fulgore irradians orbis, cava tempora circum,

770

Aureus, et vario flammantes ordine gemmae

Suggestum aeterni diadematis attollebant,

Regni insigne sacrum et capitis venerabile tegmen;

Obtulerant Divae quae cuncta Subasides olim:

Et mentem aversam, atque irati pectoris aestus

775

Supremi tanto placarant munere Patris.

Virginea tum sic Nato Dea voce loquuta est.

"Nate dies ostentum ingens, quod mente recondis,

Haec rite expectat; namque hac magis apta novandis

Vulneribus quae, Nate, tuis? Age, tu bonus altas

780

Cerne hodie terras. sanctae viden' agmina gentis,

Quam laetis tua facta canant, tua praelia dicant

Vocibus? utque tui late micet alta trophaei

Gloria, et astrigero tollat sese inclyta caelo?

Tuque adeo Victor, debellatorque vocaris

785

Eumenidum; meritique tihi instaurentur honores:

Quin etiam (et tamen his nil maius), Nate, creatum

Per te usquam est coetus simul, et tota agmina nostrae

Gentis, ad haec hodie solemnius undique tecta

Conveniunt: laetoque ferunt victricia cantu

790

Signa. Vides circum intentis ut vultibus omnes

Mandata expectent. Quid tantis deficit orsis?

Nempe Subasaeus monitis non aspera nostris

Heros corda gerens, iam tum capita ardua saxi

Hetrusci moerens tenet, antraque vocibus implet;

795

Et gemitu nemora alta ciet, veniamque precatur.

Tu modo flecte oculos (pepli velamina pandit,

Fata viri monstrans) simul haec, Nate, adspice: vates

Num frustra haec rubro cecinit monumenta sub antro?

Da tandem, rata sint, da vivo in corpore gentes

800

Monstra piae haec spectent: iam denique perfode quinis,

Nate, Subasaeum telis heroa; notasque

Membris, signa tuae stellantia mortis, inure:"

Mater ab his tacuit, placido mox ore, tacenti

Filius haec: "Non me (nec tu id rere) effugit olim,

805

O Genitrix, nostrum quam multis nocte petisti

Heroem monitis: vidi quibus ipsa fatigas

Sopitum imperiis: vidi illum denique, montis

Hetrusci sub rupe cava, suspiria tristi

Eructantem anima, et gemitu nemora alta cientem.

810

Nec mihi fata viri Rubrique oracula Saxi

Excessere animo: mea nec sententia quicquam

Versa retro, o Mater. Ne tempora longa morarum

Finge: hac fata tenus, fatorumque ultimus ordo,

Ostentumque ingens, ostentiferique diei

815

Occuluere ortum: magnique haec rite Parentis

Nutus ad extremos spectacula disulit annos.

Nunc quoniam monet alma dies, iamque ipsa vocat res,

Haud mora longa feret mea signa Subasius Heros:"

Sic Natus: facili dehinc numine dicta sequutus,

820

Annuit attremuere ingentis moenia caeli

Atque una excussis micuerunt agmina pennis

Alituum, circumque assultavere choreis,

Qualis, ubi in magno pubes numerosa theatro,

Quondam adeo opperiens spectacula laeta, resedit;

825

Instructo tandem venientibus ordine mimis,

Fit subito clamor perque alta sedilia voces,

Et plausus volitant; consessusque instrepit omnis:

Talibus hinc, votis piena iam mente potiti,

Mox animis coetus simul infremuere volucres,

830

At Rex illustrem radiis circumtulit aureis

Ter faciem: novies solio circumflua late

Gens, Regis lustrata pio ter lumine, gaudet.

Inde unus, famulum numero delectus ab omni,

Mox adstat solio: divinique impiger oris

835

Expectat nutum, et facilis mandata capessit.

Rex infit: «Ne prima quidem iuvat ire per orsa,

Haec tantum cape dicta, animoque adverte tenaci.

Stant praerupta, iugis sub nubiferi Appennini,

Saxa, Arnus primum qua sese attollit in auras,

840

Irriguoque secat florentes agmine campos.

Gens Tyrrhena loco vetus, assuetudine prisca,

Et turbae agrestes nomen fecere Lavernae.

Hic modo (nec tu adeo nescis) antra horrida noster

Franciscus flavi lucis, scopulisque Subasi

845

Posthabitis, colit; et gemitu nemora ardua complet,

Primaevae incusans commissa piacula vitae.

Quid memorem, victum dent ut radicibus herbae

Angustum evulsis? potum ut cava saxa propinent?

Hunc equidem mihi iam similem haec mea signa futurum

850

Delegi, ostendi atque ipsi accepistis ab ore

Saepe meo iam vos, exultastisque reperto.

Ergo, age, pelle moras; celeres molire per auras,

Fide, viam; et pronus terras invise iacentes:

At simul umbrosae attigeris iuga celsa Lavernae,

855

Exutus pennis humeros, sub fornice rupis

Contemplare virum, meriti nullius egentem.

Tum faciem tibi sume novam; cava nubila circum

Induere, aereosque artus, hominisque loquelam

Adde ori, geminoque gradus pede finge decoros:

860

Quo capere ipse acie, et certo comprendere visu

Te queat: extemploque his ultro adstare sedentem.

Non frustra accessus olii mea, nocte sub alta,

Hetruscam ad sedem, Genitrix pulcherrima suasit;

Non vana in somnis fallax oracla loquta est,

865

Cuncta rata expectet: sciat irrevocabile fatum,

Virgineo quodcumque potens Dea praecinit ore,

Tum magnos bonus adde animos: hortare, paret se,

Venturis quoscumque feret sors casibus ultro

Intrepidum caput obiectans: is nuntius ito:"

870

Rex ita: nec cornu velocius exit arundo,

Parthe, tua propulsa manu; non tela Cydones

Acrius excutiunt nervo, quam regius Ales

Viderit Hetrusci nemorosa cacumina saxi,

Quo postquam ventum, et iussi cava corporis umbra

875

Constitit, improvisa viro sese ilicet offert.

Obstupuit subito adspectu pater; oraque fixus,

Obtutuque haerens stetit: ultro cui bonus Ales:

Exue corde metus, vultumque attolle: supremi

Interpres Regis venio, non tristia portans

880

Visa neque horrificis turbata assultibus urgens

Pectora: laetitiam veniens gero: laeta subinde

Omnia discedens nimirum ego linquere suevi.

At tu, quicquid erit, quanta aut res nempe tibi ingens

Divinum, insuetum monstrum, ac memorabile partum est

885

Ne fuge, neve animo trepidans, horresce, sed ultro

Contra tende ferox; congressus fortibus ausis

Insuetos, pugnamque subi certaminis acrem,

Haud nova iussa cano: scis ut te, nocte sopora

Magna olim oraclis moneat Regina deorum:

890

Tu fata expecta rata quae canit aurea Virgo,

Res dura est, durosque eadem factura labores,

Quae te urget: sed certus honor mox deinde subibit,

Mulcebitque graves casus; cui gloria sese

Blanda dabit comitem, quae te demum inferat astris

895

Sublimem et nitidi summo locet aetheris axe.

Haec quondam tecum sors rerum, is vertitur ordo:"

Dixerat exutusque umbra, se miscuit aurae.

Hic heros (nec vana quidem monita alta putarat

Alitis) excutiens sese, quid pectore in imo

900

Evaleant animi vires, quo robore constent,

Quamprimum explorat, secumque:" Haud mollibus ausis

Nunc opus est –inquit-; quae me praemit, enthea vox est.

Vidi equidem ardentes oculos, vultusque decorem;

Meque adeo afflavit divini spiritus oris.

905

Et cunctabor ego? et tam certa oracla refellam?

Imo age; seu dextrum laevum sive intonet aether;

Seu res laeta cadat, duris seu casibus instet;

Aequus idemque animo eventus: iam compare voto

Vtrumque expecto, pariterque utrumque iuvabit:"

910

Haec secum: atque ima has effundit ad aethera voces.

"O Pater, o, divum; rerumque, hominumque Repertor;

Quae modo tanta animis, tende haec coelestibus ardens

Cura hodie? quis amor novus hic? quae nuntius Ales

Monstra canit ventura mihi? quae praemia, quas spes

915

Rebus in angustis, aut quae solamina tandem

Affore promitttit? Sed me quid tanta necesse est

Nosse modo? Tu dexter ades, Pater optime, tantum:

Et sors nulla mihi non cedet victa ferendo:"

Talibus oranti saxum respondet opacum,

920

Interea Pater omnipotens, e sede suprema,

Haerentem his Prolem iam compellaverat orsis:

"Te vocat alma dies: longas molire quid ultra,

Nate, moras? Praemissa tui bonus audiit heros

Dicta oratoris Quid dehinc coelestia poscant

925

Mandata expectat, variosque in corde volutat

Secum una rerum eventus: I, confice Nate,

Coepta; virumque tuis, age, tandem insignibus orna".

Audierat magni Patris haec hortamina Natus,

Et simul aethereas devexus liquerat arces.

930

Iamque adeo Hetrusci super horrida culmina saxi,

Arduus, auricomum circum fulgente corona,

Heroem speculans, coelesti nube sedebat.

Tum vero eximiae telum crucis extruit altum;

Cui mox affixus passos hinc inde lacertos,

935

Supplicio ut quondam diro sub gente profana

Mulctatum accipimus, distenta mole pependit:

Continuoque alas bis ternas ordine fingit

Diversorum operum; atque humeris committit habendas

Ipse sibi; arrectas capiti dat tegmina binas;

940

Demittit totidem, circumque his induit artus

Sidereos; motum extremis per inane duabus

Exercens volucrem, frondosa cacumina luci

Auricomis radit pennis (mirabile visu)

Donec Francisci supra caput adstitit altus.

945

Ad quem improviso adversus, sic deinde loquutus:"

O lux, o gentis fortissime ductor egenae,

Quae te nunc imo sub pectore cura remordet?

Quidve animo versas? Nostrine arcana ministri

(Me me agnosce deum Regem, dominumque potentem

950

Aetheris et latas torquentem numine terras)

Sollicitant dicta? An ne iterum iam invisere gentes

Et canere ignaris solito coelestia turbis

Eloquio mandata paras? rerumque labores

(Te neque enim ignavis fas est mollescere curis)

955

Ire per assuetos iuvat? At tu nunc, age, quicquid

Corde agitas, mitte actutum, ac simul exue magno

Iam tum cuncta animo: solumque (impensius olim

Quando ipse optasti saepe id, precibusque petisti)

Morte obita quantum ipse tuli (si te is rapit ardor,

960

Si potes atque ea vis animo est arcesse dolorem;

Obnixusque avido mecum una plenius hauri

Pectore; dehinc totos undantem infunde per artus,

Verum, age, disce viam, qua res modo certa sequatur:

Nam labor hic mecum, tu solum haec iussa capesse,

965

Adspice nunc (ne vana quidem te ludit imago)

Et quinis me me divinos ictibus artus

Perfossum; lethique immanis signa ferentem,

Aurea nunc, foedata olim, perfusaque tabo

Pulvereo, cognosce: dabunt haec namque dolorem,

970

Quem tu adeo exoptas, quem tota mente requiris.

Imo age, finge tuis eadem haec modo prorsus inuri

Artubus; et certum tanti conaminis, ardens,

Iam finge eventum; dubia nec mente refelle

Aut anceps animo dicta aversare profano

975

Nec mora: inusta tuis membris eadem ipsa nitescent:"

Rex tantum haec. Moeret, stupet, horret, conticet heros,

Obtutuque haeret cervixque rigescit et omnis

Excidit ore decor: iam vivum tristis imago

Nil prorsum ostendit. Quales assueta figuras,

980

Aut ex aere cavo, pallenti aut marmore, fingit

Artificis manus, et templis affigit honoris:

Tali vir specie, sic sese corpore praefert.

Tum simul introrsus circum praecordia magnus

Cogitur, atque ardens dolor ossibus aestuat imis.

985

Principio affixi penitus tota intrat imago

Regis eum; mentique haerent divina profundae

Alloquia; aethereus dehinc iussis nuntius instat;

Tum subit, atque animo telum crucis ingruit horrens,

Primae autem ante alia, interius sub pectore quinae

990

Insedere notae, et saevum fecere dolorem,

Ingemit ergo heros; clausumque cor aestuat intus,

Euripi more; et venis erumpit apertis

Restagnans dolor, ac primum latus haurit hiatu,

Vulnus agens; plantasque fodit; palmasque terebrat;

995

Transfixaeque manus, simul et vestigia acutis

Vectibus apparent, transutaque vulnera ferro,

Mox quinae effulgent plagae, radiisque coruscant.

Quales mane rosae primo sub sole rubescunt,

Purpureive inter ceu narcissos hyacinti;

1000

Sive coma rutilant quali modo Pleiades ortae.