Riccardo Luisini carmina, 220

220. ad eundem

Silvius, altiloqui cecinit quem Musa Maronis,

Clarus erat celebris Troianae gloria gentis,

Clarior hic, quo olim laeta est Liquentia alumno,

Dum Iovis imperio vitales carperet auras,

5

Invidus hinc Tiberis doluit, licet undique haberet

Magnanimosque duces, procerum magnamque catervam.

Silvius hic Veneti decus immortale senatus

Quem Thraces timuere feri, quem numina amarunt,

Insignem pietate gravem belloque potentem,

10

Iuliadae hunc tristes plorant, quo sospite ovantes

Ibant, Adriaci plorat reginaque Ponti,

Praestantem Heroen quo non praestantior alter

In terris Gangen quae sunt a Gadibus usque;

Temperet a lacrimis pia sed regina piique

15

Iuliadae, exultat caelo nam maximus Heros,

Quin etiam similis proles generosa parenti

Floret, Christicolas potis est quae reddere tutos.