Barbato da Sulmona epigrammata, 2

2.

Ergo age femineo ultra non sic ista dolore

Dura feras. Dolor ipse iram, post iram pudorque

Incendat vires. Subeat Mavortia virtus;

Et domitis reprobis resonat Romana potestas.

5

Sic senio gelidum ardor nempe pudoris et ire

Sustulit Entellum, priscis iam viribus acrem

Compulit et iuvenis nimio fervore superbi

Litore Trinacrio vires superare Daretis.