Riccardo Luisini carmina, 192

192. de laudibus Francisci Barbari patriarchae Aquileiensis

Sedibus angustis praesul sacra sceptra tenebat

Propter aquas Turri celebres, quin caeca iuventus

Virtutem fugiens, cunctarum nescia rerum

Aetherias Vtini carpebat moenibus auras.

5

Hinc sibi molitur, pastoribus atque futuris

Augustas arces praestanti Antistite dignas,

Suggerit ac pueris clarisque alimenta magistris,

Barbariem expellit Christi qui Barbarus oris.

Quare agite, innumeras Pastori dicite grates,

10

Iuliadae, egregias Herois dicite laudes!

Audiet has Ganges, Tagus audiet aurifer, omnis

Audiet ac tellus priscis incognita saeclis.