Bargeo carmina 3, 3

3. AD BONAM VALETVDINEM PRO GEORGIO CORNELIO

O Diva, sedes quae colis arduas

Semperque laetis Coelicolum interes

Mensis et indulgens choreis

Esse iubes procul usque curas:

5

Sic te pavores undique, sic fames

Tristesque morbi, sic macies malas

Depulsa vitet sub tenebras

Inque nigro dominetur Orco,

Risusque blandi pepetuus comes

10

Adsit vicissim lusus et aureae

Cum Gratiis Horae ac perennis

Laetitiae Venus alma mater,

Mater pudici sancta Cupidinis

Altrixque castae grata licentiae:

15

Cui ventus atrox sic iubenti et

Saeva maris cadit unda saxis,

Saevi quiescunt turbinis impetus,

Nubes relinquunt aethera, nec sola

Terrae salubri iam madescunt

20

Rore nisi Zephyrisque flabris;

Tum se virenti gramine pascua

Vernisque passim floribus induunt,

Tum dia vitae dux beatae

Corda per insinuat voluptas.

25

Nam quae sit auri te sine divitis?

Quae liberorum gratia? quae imperii

Late patentis, quaeve curae,

Quaeve mali requies laboris?

Redde o precamur te bona supplices

30

Hic quicquid usquam est et iuvenum et senum,

Redde o merenti, nec priorem

Invideas iuveni salutem,

Pro quo Adriani littora marmoris

Atque ora Tusci nobilis aequoris

35

Suspendit altis vota Divis,

Nec modus aut gemitu aut querelis

Ponetur ullus tristibus antea,

Quam saevientem depuleris luem,

Votique nostri nos precisque

40

Feceris adveniens potentes.

Tu sola fletum sistere, tu potes

Nobis dolorem hunc demere maximum;

Et dignus ille est quem revisas

Protinus incolumemque serves.

45

Nam sempiternas nec reverentior

Mentes honorat, nec melior colit,

Integritatis nec perinde

Vllus amans fideique certae

Custos, et asper sontibus et ferox

50

Atque innocenti commodus extitit,

Virtutis invictus satelles

Et scelerum metuendus ultor.