76.
Quo tibi numeros, amice, pacto
Laetos mittere vel queam iocosos?
Abstulit mi animum dolor recens, heu,
Gaudii super est nihilque risus,
5
Flebis tu quoque, nam pium geris cor
Et tristes miseraris usque casus:
Petrus, flos iuvenum elegantiorum,
Quotquot Vtinea vagantur urbe,
Nuper funere mersus est acerbo.
10
Heu fata impia, sors fera, astra dura,
Heu Parcae iuveni nimis severae,
Tam bellum iuvenem atque tam venustum
Immites potuistis enecare?
Vos demum merito invidas vocari
15
Virgines scio, cum puellularum
Dextra dispereat puer venustus.
Te lugent pueri puellulaeque,
Te domus tua tota Gurgitana,
Quod prima ante diem, puer, iuventa
20
Indigne raperis maloque fato,
Gurges, gurgite mergeris sub atro.