Giorgio Cichino carmina 2, 73

Reference basis text: Laura Casarsa, 1976

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


73.

Ad coenam me hodie, boni sodales,

Vocatis precibus: nihil necesse

Vnquam candidulos precari amicos,

Augusti celebremus ut Calendas,

5

Ritibus veterum optimis sacratas.

Non mensae Budriana vina desint,

Non Rosacea, quae tenent saporem

Candoremque rosae simulque nomen,

Quae non immerito fuere magno

10

Avis in pretios, haud minore nobis

Quam Cretae Veneta solet Lyaeus

Esse urbe, undique quem petunt per orbem

Mortales cupidi satis palato

Fecisse atque animum levare curis.

15

In primis tamen haec decens puella

Ministret Veneres Cupidinesque,

In nos coniiciens vagis ocellis,

Tum convivia condiamus omnes

Dulci colloquio, ut bonos sodales

20

Convenit facere et facetiores,

Tum quisque ordine et invicem hauriendo

Plena pocula proximo ministret:

Sic pater Bromius iubet Calendas

Augusti celebrare nos sodales,

25

Vt toto valeamus esse in anno,

Laeti atque incolumes, bene et valentes.