Giovanni Darcio epigrammata, 4

Reference basis text: Maria Teresa Imbriani, 1994

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


4. ad fontem cognomine Damascenum

Clare Damasceno fons qui cognomine gaudes,

      Cuius habent geminum muscus et herba latus.

Dignus es humentem Platanus cui suggerat umbram,

      Dignus cui latices laurus amoena tegat.

5

Exiguo de te fugiens cum murmure clivus

      Exit, et in valles udaque prata fluit.

Splendidiora vitro sub gurgite saxa renident,

      Quae tenui saliens irrigat unda sono.

Nititur obstantes protrudere lympha lapillos:

10

      Humidaque angusto gramina calle rigat.

Te circum varii frutices, et amoena vireta,

      Et Paphiae dulces arbor opacat aquas.

Vere novo graciles modulans Luscinia cantus,

      Te circum argutos promit ab ore sonos.

15

In vitrea glaucae colludunt Naiades unda,

      Naiades effusis post sua terga comis.

Deliciis breviter coopertus es, undique blande

      Te Veneres, Musae, Pallas, Amorque colunt.