Giovanni Darcio epigrammata, 2

Reference basis text: Maria Teresa Imbriani, 1994

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


2. de mense Maio, et Veris tempore carmen

Iam tepidi Maius praelucens gloria Veris

      Omnia qui vario flore colorat adest,

Arboribus rediere comae, iam quaeque loquacem

      Nidum sub querula fronde recondit avis.

5

Nunc virides rident horti, nunc multus in agris,

      Existit blando flosculus ore micans.

Spirat hians syrium Narcissus, habetque saporem,

      Dulcis ab Oebalio flore liquescit odor.

Aethereae redolent gemmis stellantibus aurae,

10

      Rosidulus tepida quas parit hortus humo.

Humida Phoebaeae praebent umbracula frondes,

      Quas Zephyri clemens molliter aura quatit.

Cypria pendit opes tyrias, rubicunda labella

      Explicat, et tenero fragrat odore rosa.

15

Sylva comans tremulos diffundit in aera ramos,

      Vmbriferisque viret frondibus omne nemus.

Exiguo resonos promunt modulamine cantus,

      Nectareum et tenui gutture carmen aves.

Involitans nemorum ramis Philomena comosis

20

      Suaviloquum gracili promit ab ore melos.

In viridi Aonides ludunt Helicone camoenae,

      Argutasque refert cantor Apollo fides.

Connexae saltant Charites, teneraeque Napeae,

      Et facili quatiunt devia rura pede.

25

Naiades in vitreis luctantur fontibus, omnis

      Saltat in undoso Nereis uda freto.

Ingenuo iuvenes colludunt more puellis,

      Sedulus hoc breviter mense triumphat amor.