Giovanni Darcio epigrammata, 1

Reference basis text: Maria Teresa Imbriani, 1994

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


1. sententia de Libanio exposita relatu
perquam lepidae fabellae super Venere et Rosa.
ex Politiano

Tempore quo Phrygii contentio nota dearum

      Iudicis auspiciis arbitrioque stetit,

Iunonem angebat graviter, moestamque Minervam

      Coestus, et Idaliae taenia pulchra deae.

5

Hic decor, atque lepos, fictaeque cupidinis artes,

      Hic Charis, hic coestus plenus amoris erat.

Nec prius arbitrium Tritonia virgo volebat,

      Iuno nec Idaei sensa subire viri,

Cingula quam flavo deponeret aurea crine

10

      Cypria, queis nimium est visa placere Venus.

Sic contra, an fuco fictoque caretis honore?

      Dicebat Samiae, Mopsopiaeque deae.

Tu galeam nitidis decoratam vertice gemmis,

      Crinibus auratum tu diadema geris.

15

Sed vobis per me fucos gestare decentes,

      Auratas liceat sollicitare comas:

Pro coestu liceat per vos, fucoque doloso

      Luteolas tantum quaerere ruris opes.

Sic effata Venus Phrygii vicina Scamandri,

20

      Obsitaque omnigenis floribus arva petit.

Ver erat, et vario pingebat prata colore,

      Sudaque Daedaleas terra ferebat opes,

Fundebat virides multis cum floribus herbas,

      Et Zephyro ridens flante tepebat humus.

25

Vndique spirabant gemmis stellantibus aurae,

      Lucebatque recens flore micante solum.

Hic tum caerulei flores lectura Scamandri,

      Vernante in ripa constitit alma Venus.

Hunc circum vario mulcebant aethera cantu,

30

      Argutumque dabant gutture carmen aves.

Hic Platanus latas iaciebat frondibus umbras,

      Spirabatque udo cedrus odora loco.

Hic mollis liquidas velabat amaracus undas,

      Pullaque protendens brachia myrtus erat.

35

Quin etiam sese fluvii sub littore opaco

      Herbibus, et fragrans insinuabat ager.

Hic hyacinthus erat mollis, narcissus odoram

      Efficiebat humum, purpureosque locos.

Nec non perspicui suberant per gramina fontes,

40

      Obstreperoque fluens murmure rivus erat.

Scrupeolo dulces trepidabant tramite lymphae:

      Graminaque in tenui calle rigabat aqua.

Hic perlota Venus, pro coestu quaerere coepit

      Ornatum capiti, florea serta suo.

45

Huic tum nescio quis blandus, mireque suavis

      Aspirare novo gramine visus odor.

Lilia iamque errans, violas quoque legerat, illo

      Cum spirare magis coepit odore locus.

Subsequitur dulcis vestigia cominus aurae:

50

      Et circum cupido lumine cuncta notat.

Puniceam videt illa rosam, quam naribus addens

      Comperit illius nectaris esse caput.

Omne genus violas tunc aspernata, repente

      Abiicit ante suos Cypria laeta pedes

55

Inde rosis tantum flavos ornata capillos

      Idaeum pergit rursus adire iugum.

Nec flos plus Veneri visus conferre decoris,

      Quam flori visa est conciliare Venus.

Atque adeo ut non sint pastoris verba moratae,

60

      Extemplo victae succubuere deae.