Crispus carmen medicinale, 19

Testo base di riferimento: F. Brunholz, 1959

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


19. De duritia ventris

Si vero immenso turbatur pondere venter,

Aspice quo crescit venerando germine Pallas;

Dicitur hec virgo cunctis et amica salutis.

Protinus et capito: gliscit bona gratia ventri.

5

Elleborum capitur, teritur, mulsum bibiturque.

Actis ad hoc valuit semper necnon cameaptis

Diluta cum veteri statim potanda lieo.

Proderit et gustus sine mora lactis equini;

Eupator, prasion, atque hermodactylus ipsa,

10

Fertur ut in libris, semper sunt ventris amice.