13. De stomaci et intestini doloribus
Viscera multimodis quatiuntur intima penis,
Et cruciatur eger tortus languore minaci,
Nec spes ulla manet vite, cum spiritus ipse
Alta petit, peregrinus abit, bona queque relinquit:
5
Dicitur hec tortura, gravis quia viscera torquet
Atque iterumque iterumque plicat, corrumpitur omnis
Cara natura simul: reparat quod fervida lympha,
Sic pigra ex ipso foveantur membra liquore
Et frigida ex calidis animentur cuncta fluentis.
10
Postea distractus fundatur anseris adeps
Et sociata simul pateat virtus fenigraeci
Nec minus in liquidis coquitur vis ipsa fluentis.
Protinus et pavido fundatur clister in ano.
Qua virtute miser poterit reparare dolorem,
15
Squibala quod faciunt, dum non sit cura salubris
Claudit et angustos patientis colera cursus.
Raditur et niveus elefans statim bibiturque;
Distorquet tortos citius hec datio potus.
Sumuntur catuli ut fertur pia viscera ceci,
20
Mollia sic teneris adhibendum membrula fibris.
Et dolor omnis abest transitque in viscera fissi.
Id Plinius memorat, scimus quem vera locutum,